9
ingenii facultatibus et virtutibus liberorum suorum; hinc permulta, quae patres haud pauci in edacandis liberis, vel inscii, committunt vi- tia, quae, si alios commättere vident, acerbe vituperare solent; nam, teste Cicerone, magis in aliis cernunt homines, quam in semet ipsis, si quid delinquitur. Sed quo minus paedagogus peritus et prudens in eo, quod se falsis parentum de pueris laudibus et praeconiis deceptum esse videt, vana admiratione tenebitur, eo minus spem meliorem antea captam plane omittet, et eo majorem dabit operam, ut discipuli, sine sua culpa in falsam viam abrepti, ad sapientiam et virtutem reducan- tur. Nec ipsum gaudium, quod e laboribus paedagogicis bene, quin- imo sperato et exspectato melius succedentibus, oritur, educatorem et juventutis doctorem, usu peritum et animi humani, inprimis juve- nilis, bene gnarum, difficultatum et periculorum, quae in rebus paeda- gogicis semper diligentissime vigilanda et cavenda sunt, securum et negligentem reddent. Nihit admirabitur vir in negotiis scholasticis bene versatus, nihil inopinatum ei accidet, quod animum ejus vel nimis ex- tollat, vel deprimat. Qui, sperare infestis, metuere secundis rebus alteram sortem magis magisque adsuevit, quod Horatius a Licinio suo postulat, is ab admiratione, cujus idem poeta omnes, recte et feliciter vivendi cupidos, expertes esse debere affirmat, se liberum tenere haud frustra studebit.
Eam, quam descripsimus, animi adfectionem, patientiae maxime ad- ſinem esse facile patebit. Patientia(ut de hac etiam pauca verba ad- jiciam) virtus, quam paedagogo tantopere, tam impense, tam unanima voce commendari audimus et legimus, duobus e fontibus oriri potest; quorum exv altero paedagogo prudenti quotidie hauriendum est, alter autem, qui a praeceptore officii sui semper sibi conscio frequentetur,
2


