Aufsatz 
De verbis Horatii: Noli Mirari! : magnopere in rebus scholasticis tenendis / Christianus Wilhelmus Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

potius communi opera his vitiis emendandis et corrigendis assiduam et indefessam diligentiam impendi debere sibi persuadeant. In domo pa- rentum educationis fundamentum firmum et stabile poni debet: hic omni labore eo nitendum est, ut, adjuvantibus egregiis, ad sabientiam et virtutem incitantibus exemplis, pietate in deum et obedientia in pa- rentes in alteram naturam transeunte, pueri, jam in tenera aetate, vera et bona non solum cognoscere, sed etiam amare, Tolare et lu- benti animo exercere discant. Si iis, qui genium hujus seculi se probe cognoscere putant, fides habenda est, magnae parentum parti, quae est eorum mollities, et, ut verbis Ciceronis utar, animi effemina- tio, quidquid liberis ingratum et molestum esse credunt, gravius et intolerabilius, quam ipsis liberis, videtur: de iis parentibus loquor, qui a praeceptorum sentiendi et agendi ratione tantopere alienati sunt, ut, quaecunque illi, quamquam maximam et vere paternam alumnorum curam gerentes, in scholis dixerunt aut fecerunt, in praesentia libero- rum improbantes, ipsi culpam ferunt, si filii, quidquid ad veram vitae morumque diciplinam pertinet, magis magisque exosi, in certam perni- ciem ruant.

Haec animorum, et filiorum et parentum, imbecillitas, et inde ex- orta perversitas, quam quisque, qui causas ejus non exploratas habet, primo adspectu mirandam et difficilem ad intelligendum putabit, eo ma- gis explicare et comprehendere poterit, quo magis Perpendet, haud Paucos parentes, quam diu de rebus et actionibus alienis loquuntur, recte et prudenter disserere, ubi autem de ipsis, de suis rebus et Prae- cipue de suis liberis sermo incidit, vim judicii alioquin et in aliis re- bus satis acuti, amore nimio et immodico in suos et sua mirum in mo-

dum exhebetari solere. Hinc vanae et falsae parentum opiniones de