Aufsatz 
De verbis Horatii: Noli Mirari! : magnopere in rebus scholasticis tenendis / Christianus Wilhelmus Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

quibus munus scholasticum et officium juvenes erudiendi moresque eo- rum fingendi molestissimum redditur! Si omnes rerum scholasticarum amantes, antequam hoc genere cursuque vivendi implicarentur, ea, quae jam dixi, saepius et diligenter secum reputarent; pauci tantum haec ita se habere, experientia edocti, admirarentur, hoc est, opinionem et spem de innata bona discipulorum indole, quam in parentum domo optime altam atque cultam esse sibi persuaserant, de obedientia, do- cilitate aliisque adolescenti bonarum disciplinarum cupido maxime ne- cessariis virtutibus falsam esse, flebiliter lugerent, judicium suum in vitae genere eligendo vituperarent, et vana poenitentia, quod tam sero saperent, consumerentur.

Pueros et adolescentes, quibuscum paedagogo res est, virtutum et vitiorum majorem minoremve capacitatem habentes, magna quidem ex parte magis ad malos et perversos, quam ad bonos mores propensos esse videmus: id quod hanc habet originem, quod in prima aetate ea, quae sensus, imaginationem et cupiditates movent, permagnam in tene- ros animos vim exercent. Arcti in illa aetate experientiae fines, et intellectus parum exercitatus, recte distinguendis et cognoscendis iis, quae bona, quae mala, quae utilia, quae nocentia sint, impar est, do- nec sequentibus annis corpus viribus et ingenium cultura et docetrina sensim sensimque adolescat. Si autem haeo, et quae sunt similia, in humana, et inprimis in juvenili natura atque indole fundata sunt, num indignationis et admirationis causa subest, si nos magistri alumnos et discipulos aetati et immaturitati suae congruenter, saepe imprudenter, saepe prave, cogitare et agere videmus? Parentes et magistri tantum absint, ut de vitiis juventutis ex infirmitate, rerum imperitia, fortasse

etiam e prima educatione exortis sibi succensendum esse putent, ut