Aufsatz 
De verbis Horatii: Noli Mirari! : magnopere in rebus scholasticis tenendis / Christianus Wilhelmus Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

qui omnibhns rebus, quae praesentis temporis jucunditates eripiunt, vel saltem curis et timoribus minuunt, et serenas in futuros annos spes nubibus obducunt, in vitae mutationibus et vicissitudinibus, ut navis sine gubernatore, quasi ventis et fluctibus jactantur?

Nulli autem mortalium magis necessarium est, animum a vanarum rerum admiratione et affectibus eam constituentibus, vel arcte cum ea cohaerentibus, liberum tenere, quam paedagogo et juventutis doctori. Qui tempus atque diligentiam pueris et adolescentibus recte educan- dis, ad virtutis amorem efformandis, et literis, quae ad humanitatis studium pertinent, instruendis dicavit, vel dicare statuit, difßcultates et labores, qui ab hoc negotio separari non possunt, ante omnia bene noscat oportet, ne, si imparatum et imprudentem, et talia haudqua- quam opinantem, inveniant, in admirationem injiciant, spem et ſiduciam muneris bene gerendi, quae fortasse initio justo majores fuerant, in pusillanimitatem quandam, ut ita dicam, nedum in desperationem, con- vertant. Utinam omnes rerum scholasticarum amantes priusquam mu- nus adirent, vel consilium ejus adeundi caperent, ex unanimo ore om- nium harum rerum peritorum arbitrorum, qui ipsi laboribus et mo- lestiis hujus muneris defuncti sunt, doceri se Ppaterentur, quantam pru- dentiam, quantam calliditatem desideret studium, teneras juvenum mentes distincta rerum cognitione imbuendi; quas artes, quantam do- cendi solertiam et mentis alacritatem in tradendis literis adhibere de- beat Praeceptor, ut discipulos reddat et sustineat dociles et attentos, ne, desultoria hujus aetatis levitate in longe aliam cogitationum seriem abrepti, ab attentione ad ea, quae praeceptor docet, abducantur et quasi in transversum agantur: ut nihil dicam de ignavia et de mentis stu-

pore, nihil de perversis depravatisque multorum puerorum moribus,