Aufsatz 
De verbis Horatii: Noli Mirari! : magnopere in rebus scholasticis tenendis / Christianus Wilhelmus Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

dem videtur, maxima inter eos est concordia. Plato initium philoso- phiae id esse dicit(scil. admirari), quod ut removeatur et dispellatur, vel saltem magis magisque minuatur, omnis philosophiae finem esse de- bere Pythagoras affirmat. Qui umquam inter duos philosophos amicior fuit consensus? Sed valeant Pythagoras et Plato cum suis de admira- tione sententiis! Ad Horatium nostrum veniamus.

Ea admiratio, quam Horatius a verae sapientiae et felicitatis stu- dioso procul abesse debere dicit, omnes affectus complectitur, qui ani- mum vel gaudio et spe extollunt, vel tristitia et metu deprimunt.*) Haec igitur admiratio est animi affectio infantibus et infantum simili- bus hominibus propria, quae vel inani splendore cupiditates accendit, vel animum curis et terroribus cruciat. Quae commotiones, cum e sola cupidine vehemente, res gratas aut ingratas vel possidendi vel fa- giendi et removendi originem ducant; elucet, nit admirari, in hoc sensu Horatiano, si e vera cognitione vanitatis et inanitatis rerum humanaram exortum est, perennem, nunquam deſficientem aut exhaustum fontem tranquilli et felicis animi et vitae virtutis praeceptis accommodatae nominandum esse.

Quis est suam aliorumque hominum cogitandi, vivendi et agendi rationem attenta mente perscrutari solitus, qui nesciat, quam imbe- cilli, inconstantes, facile e gradu depellendi, quam parum apti ad dif- ſicilia vitae privatae et publicae munera toleranda et Peragenda ii sint,

¹) Conf. Cic. de offic. II. 11. Ergo et haec despicientia admirabilitatem mag- nam facit aequitati anteponit. Horat. Od. III., 29 v. 11. Omitte mirari etc. IV. 9 v. 13. Non sola mirata etc. Sat. I., 6. vers. 31. puellis injiciat euram ete. Epist. I., 1 v. 47. Ne cures ea, quae stulte miraris et optas etc. I., 14 v. 18. Non eadem miramur etc.