Admirari,(conf. Cicer. Offic. Lib. II. cap. 10.) nihil aliud est, quam re nova et inopinata eo modo moveri, ut animus stupens sibi extra se positus esse videatur. Nihil igitur vel pauca admivari dua- bus e causis oriri potest. Qui nihil admiratur, eel ea stupiditate et ignorantia oppressus est, ut perraro res, quae attentionem ejus ex- citare, aut eum e perpetua, nt ita dicam, somnolentia expergefacere Possit, ei se offerat; zel tanta rerum peritia et experientia, tanta doc- trina, mentis cultura et perspicacia gaudeat necesse est, ut nihil fere videat, audiat vel cogitet, quin naturam, causas et nexum, duo cum aliis cohaereat rebus, cognoscat, vel facili mentis applicatione cognos- cere possit. Sic et illum, qui nihil scit, et illum, qui omnia scit, nihil admirari jure dicunt; vel potius: quo pauciora, vel quo Plura cognoscis, eo minus admirationi eris ôbnoxius.
Ex his satis probari poterit, verum esse, quod inter plures philo- sophos praecipue Plato dixit, admirationem esse dAnimi commotionem Philosophiae maxime consentaneam(nam sine admiratione, e Platonis sententia, non philosophandi studium, non philosophi umquam in hoc mundo exstitissent vel exstituri essent); admirationem matrem omnis philosophiae esse, cum, quae contra ordinarium rerum cursuni acciden- tia, admirabilia videantur, vires intellectus humani excitare, et ad in- vestiganda vera, saepe in occulto latentia, stimulare soleant.
Sed quomodo cum eo, quod Plato de admiratione, tanquam fonte omnis Philosophiae, dicit, id convenire putandum est, quod Pythagoras iis, qui eum interrogarunt, quem difficilibus perscrutationibus et in- defesso veri cognoscendi studio proposuisset ſinem, nii, admirari re- spondere solebat: quomodo, inquam, Plato et Pythagoras in iis, quae de
admiratione dicunt, inter se consentire videri Possunt? Ut mihi qui-


