Aufsatz 
De verbis Horatii: Noli Mirari! : magnopere in rebus scholasticis tenendis / Christianus Wilhelmus Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Cam in libro, qui inscriptus est: C. W. I. MoscHn's, ehemaligen Di- reclors der Katharinenschule zu Lübek, auserwählte deutsche Aufsätze und Reden, nebsl dessen Leben und Charakter; herausgegeben von Dr. F. C. Mar=HIA E und Dr. N. Gottfr. Eronworr, legerem, virum celeberrimum in titulo nominatum,

cujus praematuram mortem omnes literarum amici et cultores luxerunt,

inter alia scripta, quae nunquam typis expressa in publicum exierint, etiam orationem réiiquisse, cui titulus sit: Horatianum illud: Noli ad- miraril quantopere tenendum sit in rebus scholastieis. Quoniam Epistola Horalii, (Lib. I. epist. 6.) ex qua illa verba: Nil admirari etc. sumta sunt, quo- tiescunque a me perlecta aut in schola explicata est, praecipuam mihi delectationem attulit; subita me incessit cupiditas, materiam in oratione illa tractatam, quae autem, quomodo a Mosche elaborata esset, plane incognitum habui, simulac occasio se daret, propria Minerva tentandi. Sed ante omnia videamus Horatii locum, cui explicando operam no-

stram impensuri sumus:

Nit admirari prope res est una, Numici, Solaque, quae possit facere et seryare beatum etc. Hi primi epistolae supra laudatae sunt versus, ad quos intelligendos

sequentia conferre posse arbitror.