Aufsatz 
De Romanorum reipublicae inter Sulam Caesaremque dictatores forma : Part. I. De populi Romani majestate
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

gistratus rogati sint, tot tabellas vacuas et ad scribendum aptas diriberi verisimile est). Distributis igitur tabellis brevique temporis spatio concesso, magistratus eum, qui prin- ceps centuriae suae suffragium ferat, vel ex sortitione vel ex arbitrio designat*). Quo facto civis designatus ex ovili per pontem angustum ad tribunal procedit) et a rogatore eam ta-

verisimile est. Nam quae apud plurimos valet opinio, in iudiciis populi non minus, quam in quaestionibus perpetuis vel iudiciis privatis ternas ministratas esse tabellas, quarum una litte- ram A absolvo, altera litteram C condemno tertia litteras N. L. non liquet exhibebat, argumentis plane destituta est. Loci enim, qui vulgo ad tuendam hance sententiam adferuntur(Cic. pro Milone VI. Gell. XIV, 2.) ut Schulzius iam demonstravit(I. d. Folksvrers. d. R. S. 265.) ne minimum quidem probant. Sed res etiam ipsa repugnare videtur. lam satis constat, causas, quas sibi non liquere iudices iurassent, comperendinatas vel in alios iudices reiectas esse, quum iurisconsulti eam demum rem iudicatam esse censerent, quae vel absolu- tione, vel damnatione diiudicata esset(fragm. I. Digest. de re iudicata). In iudiciis autem po- puli haec venia reis dabatur, ne iterum de eadem re iudiearetur(Cie. pro dom. 17). Cui igi- tur bono tabellas litteris N. L. notatas civibus ministratas esse existimemus? Accedit, quod in omnibus fere omnium gentium conciliis usu venit, ut suffragia in utramque tantum partem fer- rentur, ne, quid pluribus placeret, in incerto relinqueretur. Et Dionysius Halicarnassensis, si auctori, qui anno a. Chr. nat. 446 tabellis suffragia lata esse contra optimorum seriptorum auctoritatem refert, fides habenda est, ubi de Aricinorum Ardeatiumque controversia populum Romanum comitiis iudicasse narrat, sententiam nostram probat(Antiq. Rom. XI, 51). Eo enim loco memoriae prodidit, populum nefaria agri cupiditate seductum, ut contra morem consuetum pro singulis tribubus ternae ad suffragia ferenda sitellae constituerentur, tumultu et vocifera- tione efflagitasse. Qua re, licet anachronismum incusemus, id certe apparet, Dionysium suae aetatis comitiis, quibus populi indicia fiant, duo tantum tabellarum genera tribuere. Sed id facile patior, tabellis pro litteris V. R. et A. iudiciales illas litteras A. absolvo et C. condemno inscriptas fuisse. Quandoquidem enim hae litterae idem atque illae valent, in ver- bis sive litteris faciles simus.

¹) In magistratibus enim creandis non, ut multis videtur, quod candidati exstiterant, tot tabellae diribebantur, anterioribus nominum litteris inscriptae. Ciceronis enim locus(pro domo 45) id quod Schulzius(F. d. Folksrers. d. R.§. 266) recte monuit, rem in incerto relinquit; Plutar- chi autem locus, quem idem Schulzius adfert, controversiam dirimere videtur. Plutarchus(de vita Catonis minoris 46) refert, Catoni, quod omnes tabellae ab uno eodemque seriptae esse viderentur, de legitima suffragii latione suspicionem iniectam esse. Quid, si a seriba quodam publico tabellas antea inscribi apud Romanos recepium erat 2 Nonne inepta fuisset talis suspi- cio? quae, ut Plutarchus addit, minime a vero aberravit.

²) Cic. pro Plancio 14 extr.

²) Schulzius(T. d. Volksvers. d. K.§. 268 f.) locum, quo suffragia deferenda fuerint, intra saepta fuisse putat; quam rationem si sequamur, non video, cur Marius pontes angustos reddiderit. Ille enim, ne quis tabellas eorum, qui per pontes incedebant, inspiceeret neve rogaret de suffragiis aut appellaret ferentes, legem tulisse dicitur(Cic. d. leg. III, 17.§. 38). At si intra ovile suffra- gia ferenda erant, iam nemini, nisi qui eiusdem centuriae esset, suffragandi copia dabatur; sin autem extra ovile ad tribunal iis, qui suffragia ferebant, prodeundum erat, optimates, qui apud magistratus populumque gratia florebant, facilem ad pontes aditum habebant, ut hominum, an- tequam in suffragia mitterentur, animos in suas partes perducerent. Optimatium vero insolen-