19
bellam, qua suffragium laturus sit, rogatus in alteramutram cistarum propositarum conii- cit, reliquam vero tabellam, id quod coniici, non probari argumentis potest, longius pro- gressus ad custodem defert, et inde in campum discedit. Eodem modo ceteri eiusdem cen- turiae cives, quorum suffragia a rogatore centuriae punctis notantur, principem sequuntur. Qui ubi omnes suffragia pertulere, summa suffragiorum in utramque partem latorum in ra- tionem redacta a rogatore ad magistratum defertur¹). Custodes vero, ad suffragiorum cus- todiam, quam Franco-Galli contröle vocant, constituti“), et ipsi suffragia punctis notant, tabellas e cistis eductas pernumerant rationemque factam cum magistratu communicant. Is ubi suffragiorum rationes inter se collatas probavit, id quod maior centuriae pars statuerit, per praeconem renuntiari iubet. Renuntiata pracrogativae sententia ceteras tribuum rusti- carum centurias, quibus primo vocatis nomen est, ex ordine certo perpetuoque cum equi- tibus in suffragia mittit. Equitum enim rusticarumque tribuum centuriis prima classis ex- pleri videtur). Singularum autem centuriarum sententiae ubi per praecones renuntiatae sunt¹), sex suffragia patriciorum intromittuntur. Denique, quum opus est, tribuum urba- narum centuriae octo, quae classis secunda?) sive iure vocatae appellantur, suffragia ineunt.
tiam Marius hac lege quam maxime impedire voluisse et apud Ciceronem et apud Plutarchum (vit. Marii 4) legitur. ¹) Cic. d. natura Deor. II, 4.§. 10. de divin. II, 33.§. 73.
¹) Hanc ob causam interdum candidatorum propinqui, vel iis, quorum intererat, ut lex perferre- tur, custodum munus suscipiebant. Cic. in Pison. 15.§. 56.
³) Cic. Philipp. II, 55. Liv. XLIII, 16. ¹) Cie. in Verrem V, 13.§. 38. Walterus(Gesch. d. Röm. Rechts. I, 257.) et Schulzius I. I.
pag. 260. Fufii quoque Calendi praetoris de suffragia ferendo legem adferunt, quae, quia de generibus hominum praccipit, in comitia centuriata cadere videtur. Dio enim Cassius(histor. Roman. XXXVIII, 8.) refert, Qu. Fufium Calenum praetorem anno a. Chr. nat. 59 legem tu- lisse, ex qua singuli secundum pery i. e. genera scorsim suffragia ferrent, ut si non viritim (nam occulte hoc fiebat) at certe genus quodvis, quid sentiret, manifestum redderetur. Haec narratio, quae a Dionis interpretibus in comitia tributa accipiebatur, me obstupefecit, quod credebam, iam ex antiquis temporibus eum morem apud Romanos obtinuisse; et ne ita quidem permotus sum, ut in animum inducerem, Fufium Calenum aliud quid fecisse, quam ut morem pristinum restitueret. Livius enim(hist. Roman. VI, 58. VIII, 57) refert, quid singulae tribus dixerint; Cicero(Philipp. XI, 8) Scipionem duas tantum tribus tulisse narrat. Singularum au- tem centuriarum sententias renuntiatas esse vel unus Ciceronis locus(act. sec. in Verr. V, 13. §. 58) satis docet.— Inde patet, iam ante Fufii legem et tributim et centuriatim suffragia re- nuntiata esse. Quae quum antea seripsissem, magno affectus sum gaudio, ubi ab Onomastici Tulliani editoribus(M. Tullii Ciceronis opera ed. Orellius. Vol. VIII, pag. 178) plane dirimi hanc controversiam intellexi. Ii enim allatis scholiis Bobiensibus(pag. 255 ed. Orell.) Fufiam legem non ad comitia, sed ad quaestiones perpetuas pertinuisse ita convincunt, ut contra dis- putari non possit. 3
³) Cic. Philipp. II, 55.


