17
Una enim et triginta tribus rusticae eorum, qui rura habebant, laudatissimae erant. Urbanae vero quatuor, quibus turba forensis, largitionibus corrupta, libertini et quicunque in Urbe quaestum faciebant, adscribebantur, longe erant honestate inferiores, ut in eas transferri ignominiae essct!). Id etiam dabatur tribubus rusticis, quae tanquam corpus populi Ro- 8„ 4 pusrPop mani exhibebant, ut primae vocarentur, unde primo vocatis nomen iis inditum est*) et ut ex is centuria praerogativa, tanquam agminis ductrix atque reliquarum octoginta septem centuriarum magistra, sorte duceretur ⁵). Discessione autem civium facta, magistratus, comitiis praefectus, ad' hunc fere mo- »„ mag. P 3 dum, de quo plurimi virorum doctorum consentiunt, singulas centurias in suffragia mittit. Omnium centuriarum, quae ex tribubus rusticis descriptae sunt, coniectis in sitellam sorti- d P 3 bus, praerogativam praesente custode sortitur²). Quae ubi renuntiata est, congregatis in 2 P 8 P 2 81(8 ovili eius centuriae civibus, tabellae a diribitoribus distribuuntur ³). Et de lege quidem pro-
posita aut de reo iudicando suffragia laturis binae ministrantur tabellae, quarum una lit-
teram A— antiquo— ad rogationem antiquandam, altera litteras U. R.— uti rogas, iubeo— ad rogationem iubendam exhibet⁰). Sin vero magistratus creantur, quot ma-
nuntur, verisimilia, quamvis e republica magis esse videantur, certis documentis cedere opor- tet. De patriciis nihil habeo, quod contra disputem; sed de equitibus, qui patricios numero longe praestabant, exstat apud Quintum Ciceronem de petit. consnlat. 8. locus, qui iuniores tantum centuriis adscriptos fuisse, certissime probat. Maiores autem natu, si, centuriarum eque- strium in comitiis expertes, cum tribulibus suffragia fcrebant, senectutis quoque incommodo ob- noxios eos fuisse quam maxime verisimile est. Praeterea legis Serviliae de iudiciis anno a. Chr. n. 104 latae caput sextum, quo sexagenarii ex equitibus in iudicia legi vetantur, hanc opinionem adjuvare videtur. Legis verba, quae ad rem pertinent, haec sunt: PRAETOR.
DCLVIROS. LEGAT. OQUElI. IN. HAC. CElVITATE..... JUDICENT. DUM. NElOUEM. EORUM. LEGAT. OUEI... QUEIVE. MINOR. ANNEIS. XXX. MAJORVE. ANNOS. LX.
GNATUS. SIET. Klenze Lehrbuch der Gesch. des Rüm. Rechts. 2. Ausg.§. 356. S. 91 infr. Quae quum ita sint, iam, ut opinor, confitendum est, sexagenarios suffragii latione apud Ro- manos caruisse. Nam patricios solos id iuris obtinuisse, haud facile crediderim. Licet igitur singularem hanc rationem, usitatae Romanorum prudentiae repugnantem miremur, tamen cur negemus eam apud illos obtinuisse, non habemus.
¹) Plinii hist. natur. XVIII, 3.
2) Liv. X, 22.
¹) Liv. XXIV, extr. XXVII, 6. Cicero pro Plancio 20. Festus s. v. praerogaliva pag. 214. ed. Lindem.
⁴) Cic. contr. Rulluam II, 9.
³¹) Quum in Britannia de suffragiis tacitis agitari eoeptum sit, et nostrates etiam homines de ca re saepe ambigant, haud alienum videtur esse, Plinii sententiam hie interponere. Is(epp. III, 20.§. 8.) quum de suffragiis in senatu ferendis verba facit, haud inepte de tabellarum pericu- lis disserit:„»Sed vereor, ne procedente tempore ex ipso remedio vitia noscantur. Est enim periculum, ne tacitis suffragiis impudentia irrepat. Nam quotocuique eadem honestatis cura se- creto, quae palam? multi famam, conscientiam pauci verentur.-
) Nec quum iudicaturi cives in suffragia mitterentur, alias tabellas ministratas esse, quam maxime
3


