Aufsatz 
De Romanorum reipublicae inter Sulam Caesaremque dictatores forma : Part. I. De populi Romani majestate
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1

16

tantum restabant), sex centuriae datae erant, quibus sex suffragis nomen esse solebat). Equites, in quorum numerum ex omni civitate qui ultra quadringenta millia IIS. censi erant*) referebantur, duodecim centurias conficiebant*) co aetatum discrimine facto, ut ii

tantum, qui quadraginta sex annis minores stipendia equis facerent, his centuriis contine-

rentur, maiores autem natu, militia immunes, cum suis quisque tribulibus suffragia ferrent).

Reliqui omnes cives ex quinque et triginta tribubus secundum aetates in iuniorum seniorum-

que centurias descripti septuaginta explebant centurias. Nam qui intra septimum decimum

et quadragesimum sextum aetatis annum vitam agebant, iuniores, quique supra cum annum 8 3

minores sexaginta annis erant, seniores appellabantur*). Sexagenarii autem i. e. sexaginta

annis

maiores suffragii latione carebant*). Nec tamen omnes tribus pares honore erant.

1) ²) ³) ) )

P) 9)

tationem refert, proxime mihi vidéfur ad verum accessisse, quod ei iam ante M. Aemilium Le- pidum, M. Fulvium Nobiliorem censores tribus in centurias seniorum et iuniorum distributae esse apud Livium leguntur(Liv. XXIV;, 7. XXVI, 22. XXYII, G.), nec alius quisquam in Ro- manis reperitur, qui ob res in censura gestas tam honoriſicum Maximi nomen acceperit.

Sacpe etiam ea, quae Dionysius Hlalic.(antiq. Rom. IV, 21.) de comitiis centuriatis refert, in disquisitionem veniunt. Is enim, Caesari Octavianoque aequalis, suo demum tempore comi- tiorum ordinem, quem Servius instituisset, mutatum esse plurimis virorum doctorum videtur narrare.(Neb. R. Gesch. III, 40.) Qui si revera in eo errore ab optimis auctoribus confutato deprehenditur, dignus est, quem temeritatis reete incusemus. Sed spero fore, ut illum aucto- rem hoe crimine liberem. Nam Dionysius, quum omissa aoristi forma.2rεν ν, qua Graeci in narrando utuntur, vexlat dicit, nonnostra aetate ordo comitiorum mutatus est,- sed ordinem mutatum habemus dicere videtur. Eam vero vim inesse in perfecto Graecorum, ut id, quod antea gestum sit, in praesenti etiam exstare indicetur, ex multis aliis vel uno Demosthe- nis loco(Orat. I. contra Aphob. pag. 834. ed. Reisk.*α 01.‿,◻ν/ qmπεεμαασιν rl.*) sa- tis probatur. Cf. Isocrat. de pace pag. 165. A. ed. Becker. Dionysius igitur idem, quod Livius I. I, cap. 17. ext. adfirmat, eum comitiorum ordinem, quem Servius Tullius instituerit, posten mutatum esse, ut sua actate non amplius observetur. Quae interpretatio si viris doctis placue- rit, auctorem vetustum a temeritatis vitio vindicasse magnopere me iuvabit.

Dionys. HHalicarnass. antiquitt. Roman. I, 835. Tacit. Annal. XI, 25.

Cic. Philipp. II, 35.

Suetonii lulius Caesar 55. Plinü histor. natur. XXXIII, 2. Horatü epistol. I, 1. 57.

Liv. XLIII, 16. Locus in pristinum statum restituendus estquum ex duodecim centuriis equi- tum octo censorem condemnassent.

Quintus Cicero de petitione consulatus cap. 8.§. 55 equites, centuriatim in comitiis suffragia ferentes, nominat adolescentulos, quorum aetas facilius ad amicitiam adiungatur. Quare, id quod Walterus, vir doctissimus, primus rectissime vidit, necesse est coniiciamus, iuniores tantum, qui stipendia equis facerent, in equitum centuriis fuisse.

Gell. noct. Att. X, 28.

Festus s. v. sexagenarii et depontani. Varro fragm. d. vita populi Romani II, pag. 242. Nie- buhrius(Röm. Geschichte. I. 492.) docet, quum principes civitatis sexagenarios saepe maximas in republiea res gessisse legamus, in patriciis et equitibus hoe senectutis incommodum ratum non fuisse. Quae quidem opinio veritatis speciem praebet; at si librorum auctoritates oppo-