13
1
Patriciis, qui generis dignitate splendebant, ob vetustatis reverentiam, quanquam pauci
Nieb., commendat, rei militari optime respondet. Iuniorum enim 55 centuriae ex tribubus de- scriptae eum equitibus militiam sustinebant. Revera nihil aliud, nisi quod quinque civium elas- ses semper exstitisse a quibusdam scriptoribus memoriae proditum sit, adversarios permovet, ut contra rationem a Nieb. laudatam pugnent. Sed de classihus deinde videamus; omissa vero de classibus disputatione, iam omnibus censeo confitendum esse, Nieb. rationem cum citatis Livii locis, quibuscum Cicero pro Plancio 20. Polyb. VI, 17. consentiunt, aptissime convenire, ean- dem et faciliori suffragiorum lationi et communi comitiorum consuetudini et multitudinis in re- publica Romana potestati in tempus auctae quam maxime respondere.— Hactenus omnia clara certaque mihi videntur esse. Quod adtinet ad classium numerum, longe aliter sese res habet. Quanquam enim de hac etiam re Niebuhrii opinionem ceteris omnibus praeferendam esse censeo, quod Cic. Philipp. II, 55. Liv. X, 22. XXVII, 6. XLIII, 16 videntur optime cum ea congruere, tamen nou possum, quin concedam, magis coniectura quam argumentis virum celarissimum id consecutum esse, ut duas tantum poneret elasses et rusticarum tribuum centurias cum eque- stribus in primam elassem referret primoque vocatas appellaret, urbanarum autem tribuum centurias sive iure vocatas in secundam classem redigeret, et utrisque sex suffragia patriciorum media interponeret. Sed qui contradicunt et in comitiis centuriatis ex quinque classibus semper cives suffragia tulisse contendunt, item videntur argumentis destitui. Gellii enim loco(noct. Att. VII, 13.) nihil aliud probatur, nisi Catonis etiam aetate homines secundum elasses distin- gui solitos fuisse, hanc vero distinctionem in comitis centuriatis observatam esse minime arguitur. Quid enim? quum a veritate haud alienum esse videatur censere, id quod Schulzio placet(Fon den Folksvers. d. Röm.§. 73, 78 u. 312.), tribules i. e. uniuscuiusque tribus homines ex censu a censoribus per quinque classes descriplos fuisse, ut qui in primam elassem relati essent, primi suffragia ferrent. Quae quidem est Sallustii de ordinanda civitate epistola II, qua C. Gracchus legem tulisse dicitar, ut e confusis quinque elassibus sorte centuriae vocarentur, eius ipsa auctoritas suspecta est, quod eandem epistolam altero post Chr. nat. saeculo fictam esse recte coniicitur. Sed ut eius auctoritatem sequamur, hac re Niebuhrii conjectura non re- fellitur, quia verba illa„ex quinque classibus⸗ in Schulzii etiam sententiam accipi possunt. Neque ali loci(Polyb. VI, 25. Cic. d. leg. III, 5.§. 7.) quos Nieb. pag. 401 ipse affert, ii sunt, quibus eius sententia falsa esse convincatur. Walterus vero, quum dicit(Geschichle des Röm. H. I, S. 156 Anm. 42.) die(alte) Classeneintheilung bestand entschieden fort- nimium videtur sibi sumsisse.— Quantopere autem hominum doctorum de elassibus sententiae differant, vel maxime docet Zachariae(L. Cornelius Sulla II, 75), qui vir prudentissimus quin- que et triginta tribus ex rei familiaris censu in quinque elasses relatas esse affirmat. Quae quidem sententia probari non potest, quod omnes eiusdem regionis incolas, licet opulentissimi fuerint, in eandem tribum conscriptos fuisse, fere omnes rerum Romanarum seriptores confr- mant. Quum igitur viri docti de classium numero plane dissentiant, nec quisquam, quod ipse coniectura assecutus sit, veterum auctorum loeis satis arguere possit, nihil est, quod i, qui quinque classes in comitiis centuriatis tuentur, elaros certosque Livii locos, quibus numerus centuriarum octoginta octo constituitur, in dubium vocent.
Neque quidquam satis certam habemus, ex quo tempore suffragii latio in comitiis centu- riatis mutata sit. Zachariae(L. Cornelius Saalla II, 65.) et Schulzius(V. d. Folksverss. d. Röm. S. 77.) hane mutationem a M. Aemilio Lepido, M. Fulvio Nobiliore anno a Chr. n. 179 per- fectam esse censent. Walterus, Livium(1, 17.) strictim secutus ex anno demum a. Chr. n. 241, quo anno quinque et triginta tribuum numerus expletus est, novum comitiorum ordinem exstitisse putat. Niebuhrius vero, qui ad Q. Fabium, anni a. Chr. n. 304 censorem, hanc mu-


