Aufsatz 
De Romanorum reipublicae inter Sulam Caesaremque dictatores forma : Part. I. De populi Romani majestate
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

argumentis in contrarias partes dictis, causam in utramque partem disputasse, facile eredi- derim ¹). Si vero magistratus rogandi sunt, is, qui comitis pracest, nomina candidatorum, qui ex legibus professi sunt, denuo promulgat, et vel ipse commendat, vel laudatoribus, ut videtur, facultatem dicendi antea expetitam concedit..

Re autem, de qua agitur, satis iactata, Quirites ille missa concione in suum quemque or- dinem discedere iubet. Tum cives, amota reliqua multitudine, in spatia tabulatis saepta*), unde locus saepta sive ovile appellatur, centuriatim concedunt. Universus enim populus comitiis centuriatis suffragia laturus in tres dividebatur ordines, patricium, equestrem et plebeium).

¹) Dio Cassius hist. Rom. XXXVII, 27. Metellum Celerem, qui praetor eomitis de Rabirio insti- tutis pracerat, quod populus nihil sibi obtemperasset, aegerrime tulisse narrat, quare adducor, ut tale quid praetori tribuam.

²) Servius ad Virgil. eclog. I, 54.

²) Exposui his, quae sequuntur, verbis eam centuriarum et classium rationem, quam cel. Niebuh- rius Römische Geschichte. III, 574 409 copiosius exponit. Quam sententiam quamquam proxime ad veritatem accedere censeo, tamen eandem non nego aliqua ex parte non magis argumentis quam coniectura niti. Quum igitur hic rerum Romanarum locus gravissimus sit, maximaeque in eo controversiae versentur, accuratius dispiciamus, utra sententiae nostrae a Niebuhrio acceptae pars argumentis probari possit, utra coniecturarum numero habenda sit. Livium habemus auctorem(I. I, cap. 45.Nec mirari oportet ete.) eum centuriarum ordinem, qui ad Servii Tullii instituta refertur, postea mutatum esse; nec quidquam Livius addit, nisi duplicatum esse tribuum quinque et triginta numerum centuriasque ita seniorum juniorumque factas esse. Ex quo eſſicitur, centurias numero septuaginta fuisse, qui numerus adjectis equitibus patriciisque in octoginta octo centurias augetur. Hanc rationem multi quidem probant, velut Walterus(Gesch. des Röm. Rechts I, pag. 136. Anm. 42.), quem honoris causa nomino, sed mutationem ita factam esse opinantur, ut singulis classibus, quae numero quinque a Servio ex censu institutae erant, septuagenae centuriae continerentur; qua re trecentarum quinquaginta et equitibus patriciisque additis trecentarum sexaginta octo centuriarum numerus efficitur, Sed ut omittam repetere, quae Niebuhrius contra hane rationem disputat reputans secundum eum centuriarum ordinem suffragiorum una die ferendorum copiam non fuisse, censumque a Servio institutum in florentissimum reipublicae statum minime convenire, plures etiam Livii loci non per unamquamque classem septuagenas centurias descriptas fuisse videntur demonstrare. Livius enim XXVII, 6. in Galeriam iuniorum, XXIV, 7. in Aniensem iuniorum, XXVI, 22. in Ve- turiam iuniorum sortem praerogativae incidisse indicat, quae omnes in numero tribuum rustica- rum erant. Si vero tribules, id quod Waltero et aliis placet, per quinque elasses a Servio Tullio descriptae erant, Livius non accurate narrasse arguitur. Nam quum quinque Galerias iuniorum exstitisse ex sententia Walteri necesse sit, Livius in incerto relinquit, cuiusnam ex centuriis iuniorum sors exierit. Dicendum enim erat, Galeriam iuniorum vel primae vel secundae vel alius classis praerogativam tulisse. At enim, dieunt ii, qui partes adversas obtinent, non omnes, sed primae tantum celassis centuriae in praerogativae sortitionem coniicie- bantur. Haec quidem ratio videtur dubitationem nostram refellere; nullo tamen argumento ex auctoribus Romanis repetito firmatur. lam contra, quum teste Polybio(hist. I. VI, 20. §. 2.) secundum tribus milites scriberentur, nulla exstat causa, cur centuriae seeundum actates in immensum istum 566 centuriarum numerum dispositae fuerint. Ea vero ratio, quam