Aufsatz 
De Romanorum reipublicae inter Sulam Caesaremque dictatores forma : Part. I. De populi Romani majestate
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

inanem vetustatis usurpationem recidissent hominibusque eruditis ludibrio essent), ab opti- matibus tamen ad coercendam comitiorum libidinem studiosissime retinebatur.

§. 3. De comitiorum ritu.

Ubi vero coelum haud refragari comitiis visum erat, iam ipsa eodem die comitia appa- rabantur. Quae ut accuratius intucamur, in campo Martio nos consistere conciliumque po- puli ob oculos nobis versari fingamus. Die iam antea edicta magistratus, concilio populi praefuturus, ſirmato praesidiis Ianiculo, vexillo ibi posito*) et sacriſiciis pro salute populi Romani prosperoque comitiorum eventu rite peractis³) mane iu campum Martium descendit et ad aram Martis!) pro tribunali sella curuli assidens?) concionem per augurem) in locum per augures consccratum sive templum?) convocat. Comitia enim centuriata intra pomoe- rium haberi nefas erat, quia exercitum, cuius speciem comitia centuriata praebebant?), ex- tra urbem imperari oportebat. Nec alio loco nisi ad urbem comitiatum convocari licebat. Iam enim anno a. Chr. n. 557 lege tribunicia sanctum erat, ne quis postea populum(ab urbe) sevocaret). Advocato autem populo magistratus praesentibus pontificibus et auguribus duobusque sacriſiculis ¹) ubi solemne precationis carmen, quod praefari, priusquam popu- lum adloquantur, magistratus solent, augure praceunte peregit), rogatione denuo recitan- da, qua de causa vocati sint, Quirites edocet. Tum, si lex quaedam iubenda aut vetanda est, vel ipse suadet¹*), vel ad suadendum dissuadendumve primum privatis, deinde magi- stratibus concionandi copiam facit¹³), quamdiu ei deliberari videtur e re publica esse. Si reus iudicandus est, practor urbanus, qui comitiis de capite civis pracesse solet, primum, id quod conicci licet, accusatori iisque, qui accusationi subscripserunt, deinde reo et eius patronis concionem dat*). Qua in actione praetorem, id quod Franco-Galli résumer vocant,

¹) Cicero de divin. II, 34. Dionys. Halicarn. antiq. Rom. II, 6.

²) Dio Cass. XXXVII, 27 et 28.

³) Liv. XXXI, 7. extr.

¹) Liv. Xl., 43.

3) Liv. XXVI, 22. XXXIX, 32.

²) Varro d. L. L. VI, 9. pag. 275. ed. Spengel. 3

²) Gell. XIV, 7,§. 7.

³) Dio Cass. hist. Rom. XXXVII, 27.

²) Liv. VII, 16.

1⁰) Dionys. Halic. antiq. Rom. X, 52.

11) Liv. XXXIXI, 13.

¹²) Latorem legis et ipsum dissuasorem esse inusitati exempli est. Cf. Cic. ad Alt. I, 14.§. 5.

¹³) Vide locos, quos supra de concionibus congessi.

¹⁴) Talis coram populo defensionis exemplum nobis exhibet Ciceronis pro C. Rabirio perduellionis reo oratio.