Aufsatz 
De Romanorum reipublicae inter Sulam Caesaremque dictatores forma : Part. I. De populi Romani majestate
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

dirimerentur, in edicto, quo edicebat, quis dies comitiis centuriatis futurus esset, ex ve- tere forma perpetua adiicere solebat: ene quis magistratus minor de coelo servasse velit.» Alter vero consul, quippe qui par auctoritate esset, et tribuni pl., quos leges sacratae a potestate consulari defendebant, hoc edicto non tenebantur. Quapropter M. Calpurnius, C. Iuli Caesaris in consulatu collega, omnia, quae Caesar ad populum tulisset, quod ipse per omnes dies comitiales de coelo servasset, irrita esse affirmavit ¹). Atque haec quidem ob- nuntiandi potestas ad magistratus solos pertinebat, quum de coelo(publice) auspicari ius esset nemini praeter magistratum*). Augures vero id in comitiis obtinebant, ut si auspicia vitio contacta esse pro collegio censuissent, quaecunque comitiis peracta essent, rescinde- rent. Iidemque, si dii tristia prodigia portenderant, interdum comitia in longum tempus differebant). Clodius quidem, quo rogationes suas Ciceroni ac civitati perniciosas comi- tis tributis liberius perferret, Aeliam Fuſiamque de obnuntiationibus leges¹) anno a. Chr. nat. 58 sustulit); sed quum Cicero iam anno a. Chr. n. 56, pro Sextio causam dicens, ha- rum legum, ut quae valeant, mentionem faciat) idemque litteris ad fratrem datis anno a. Chr. n. 54 confirmet*), cas leges haud multo post, quam abrogatae crant, esse restitutas

quam maxime verisimile est. Eam ob causam illa auspiciorum auctoritas, quamvis ipsa ad

sul specere sive capere auspicia, quod adhibito augure, quae al, augure acceperit, ipse spe- ctasse videatur. At fortasse quispiam dixerit, augurum quoque fuisse, ut ait Cicero de legib. II, 12., comitiatus et consilia vel instituta dimittere, vel habita rescindere. Recte quidem; sed laudatus hie Ciceronis locus opinioni meae non videtur repugnare. Singuli enim augures ad eos tantum magistratus, a quibus adhibiti sunt, nuntiare possunt, omnes vero augures pro col- legio et comitia reseindere et leges tollere, si auspicia vitio capla esse ad populum vel ad senatum nuntiant. Collegii enim ias est publice nuntiare. Nam eo loco, quem apud Ciceron. de divin. II, 55.§. 74 legimus, non augur, sed augures iudicant, vitio creatos esse consules. Livius I. IV, 7. de augurum i. e. collegii decreto abdicasse se magistratu consules narrat. Confer. Liv. VIII, 15. VIII, 25. Cic. ad fam. X, 12. Ergo Cicero et Festus con- sentiunt, augurem, quae auspicia spexerit sive spectaverit, nuntiare ad consulem; consulem de- inde, qui, quanquam adhibito augure, ipse spexisse sive auspicia cepisse videatur, ad populum vel ad alios magistratus nuntiare. Cicero denique de legg. II, 12. confirmnt, collegium augurum curam agere omnium auspiciorum, ut quoties auspicia vilio capta esse videantur, renuntiet ad senatum aut ad populum.

²) Cic. de haruspic. respons. 25.§. 48. pro domo 15, 539. Sed quum illo iam tempore ex pau- corum arbitrio omnia turbarentur, legitima consulis obnuntiatio nihil obtinuit. Trihunis autem plebis obnuntiationem vindicat Cicero ad Att. IV, 5. IV, 16. in Vatin. 7. pro Sext. 36. 37.

¹) Varro in Rhetor. teste Nonio. 4

³) Cic. d. leg. II, 12. Appian. d. bell civ. I, 78.

) Duas eas esse Cicero d. harusp. respons. 27 docet.

) Dio Cassius XXXVIII, 13. Cicero pro Sextio 15. 26.

) Cic. pro Sextio 61.

¹) Ad Quintum fratr. III, 5.§. 2.