11
augur nuntiaverat, magistratus auspiciis peractis comitiatum apparabat deosque propitios bene juvare populo nuntiabat!). Id vero inter auspicia, quae pro comitis capiebantur, et cetera de rebus gerendis auspicia intereedebat, quod de omnibus aliis rebus auspicia coe- lestia i. e. fulmina et tonitrua, prout aut ex faustis aut ex infaustis coeli regionibus pro- venissent, modo in bonam, modo in malam partem accipiebantur, comitia autem talibus auspicis plane vetabantur sive rescindebantur?). Iam adeo Romanorum superstitio proce- debat, ut ne dubiis quidem aut incertis ejus generis auspiciis comitia haberi fas esset*). Itaque apud Romanos usu venit, ut servare de coelo idem esset, atque auspiciis de coelo capiendis comitiatus impedire, quod, dum auspicia incerta erant, animi religione suspensi tenebantur. Haec immodica auspiciorum coelestium vis, seu quod superstitio animos permovebat, seu quod optimates comitiorum interpretes esse cupiebant, legibus quoque firmata est. Aelia enim Fufiaque leges, quae anno ante Christum natum 156 a Qu. Aelio Paecto, M. Fufio tribunis plebis latae videntur¹), si quis ex magistra- tibus ante, quam comitia convocarentur, de coelo se servasse aut servaturum esse ob- nuntiasset, eo die comitia haberi vetabant*). Itaque consul, ne comitia obnuntiationibus
8
¹) Liv. XXXI, 7.
²) Cic. de divin. II, 55.§. 74. Dio Cass. XXXVIII, 15.
³) Liv. VIII, 32.
¹) Onomasticon Tullianum in opp. Cic. ed. Orell. Vol. VIII, pag. 120 sqd.
⁵) De spectione et nuntiatione auspiciorum Cicero et Festus videntur a se discrepare. Quae dis- sensio quoniam multas controversias fecit, accuratius in hance causam inquiramus necesse est. Cicero enim dicit in Antonium Philipp. II, 52.§. 81. Quid enim? istud, quod te sacerdotii iure facere posse dixisti, si augur non esses, et consul esses, minus facere potuisses? Vide ne enim facilius. Nos enim(augures) nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magi- stratus etiam spectionem. Festus contra dicit(de verborum significatione s. v. spectio pag. 287 ed. Lindemann.) Spectio in auguralibus ponitur pro aspectione; et nunfiatio quia(is, qui) omne ius sacrorum habent. Auguribus spectio dumtaxat, quorum consilio rem gererent ma- gistratus, non ut possent impedire nuntiando, quae eum vidisseut. Satis speclio sine nuntiatione data est, ut ipsi auspicio rem gererent, non ut alios impedirent nuntiando.- Hi vero loci, qui quam maxime discrepant, quomodo secum conveniant, mihi videor ita posse explicare. Cicero aperte dicit, ampliorem esse consulis in auspiciis potestatem ad impedienda aut vitianda comitia, quod auguris tantum nuntiatio, consulis specetio sit. Ex eo facile erui potest, auguri nuntiationem solam ad consulem, consuli autem et auspicandi et ad populum vel ad magistratus renuntiandi potestatem tribui a Cicerone. Festus et ipse dicit, augurem in auspicando a consule superari, quod augur nil possit, nisi auspicia spectare, consul vero, quae ille spectaverit, adl populum vel ad magistratum, qui comitiis praefuturus sit, nuntiare et hac obnuntiatione comitia impedire possit. Ciceronis igitur, ut ego quidem video, nuntiatio est ad consulem sive magistratum nuntiatio, quae sola, ut omnes consentiunt, cadit in augurem; Festi autem nuntiatio est nun- tiatio ad populum vel ad alios magistratus, quae sola cadit in consulem. Spectio autem in utrumque et consulem et augurem cadit, quoquomodo rem velis interpretari. Dici enim potest et augur specere sive auspicia spectare, ut quae conspexerit, ad consulem nuntiet— et con-
2-
.


