10
centuriata ne omnibus quidem his diebus comitialibus fieri poterant. Quoniam enim bifa- riam cum populo agi nefas habebatur), eo die, in quem vel tributa vel curiata comitia cdicta erant, centuriata intermitti oportebat. Praeterea et prodigia dies comitiales inter- qum exemerunt; Appianus enim refert, augures pro collegio propter prodigiorum reli- gionem comitia in longum tempus distulisse*). Auspicia autem quanto comitiis impedi- mento fuerint alio loco exponetur. Ceterum quo anni tempore his comitiis vel leges fer- rentur vel iudicia exercerentur, nihil praefinitum erat, sed magistratus ex senatus decreto, in quam diem placuisset, comitiatum edicebant. Ad ereandos vero magistratus maiores, nisi quid offenderat, Quintili aut Sextili mensibus comitia convocari usitatum erat, qua in re accuratam dignitatis rationem Romani kabebant, ita ut primum consules, deinde praetores, denique censores crearent*). Nec vero, quandoquidem de tempore sermonem ingressi sumus, omittendum est, comitia in singulos tantum dies Romanis rata fuisse, ita ut quae ante lucem aut post eam ad populum lata essent nihil valerent y.
Confectis vero omnibus, quae pro comitiis fieri oportebat, restabat unum, quod summa cum religione Romani retinebant, ut auspicia rite caperentur. Quia enim omnia, quae dü, verbis rite conceptis a magistratibus consulti, auspiciis comprobaverant, nullius ca- lumniae me subiieiebantur⁵), traditum a maioribus erat, ne reipublicae quidquam domi militiaeque sine auspicis ageretur²). Quam ob rem magistratus comitiis praefuturus de media quae comitia praecedebat nocte, adhibito augure, in campum Martium descendebat. Una enim die ei auspicandum et id, super quo erat auspicatus, peragendum erat). Tum augur, templo effatis verbis aut saeptis concepto“*), descriptis per lituum coeli terraeque regionibus*), quarum alias faustas, alias infaustas esse dicabat, quum tabernaculum rite capiendum ¹⁶) sellamque, in qua magistratus consideret, bene constituendam curasset, silentium esse nuntiabat¹); per silentium enim auspicia capiebantur. Quae addixisse ubi
Venusini, Antiatis eiusque, quod Maffei edidit, auetoritates secutus, ultimis reipublicae tempo- ribus dies comitiales centum fere et nonaginta numero fuisse affirmat.
¹) Gellius. XIII, 13.§. 8.
²) App. d. bell. civ. I, 78.
4) Liv. XXVIII, 10. 38. XXIX, 11. 58.
¹) Locos quibus hoe probatur aſferam, ubi de exitu comitiorum disputabitur.
⁵) Liv. XXXVIII, 48.
³) Liv. VI, 41.
*) Gell. III, 2.§. 10.
³) Verro d. L. L. VI, 2. pag. 289— 292, ed. Spengel.
5) Cic. d. div. I, 17..
1⁰) Valer. Max. I, 1. 3.
¹¹) Cic. d. divin. II, 34.§. 71.


