Aufsatz 
De Romanorum reipublicae inter Sulam Caesaremque dictatores forma : Part. I. De populi Romani majestate
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

Restat ut exponamus, quae ante agenda fuerint, quam magistratibus creandis suffra- gia ferrentur. Qui honores maiores comitis centuriatis mandandos petebant, apud consu- lem vel magistratum extraordinarium, ut interregem, cui comitia habenda obtigerant), constituto ad id tempore, quod sine dubio ante trinum nundinum erat*), nomina profite- bantur praesentes*). Consul autem, quum nihil fraudis aut vitü in petentibus invenisset, ac- ceptis nominibus rationem corum habendam esse declarabat et nomina per trinum nundi- num publice promulgabat). Si vero consul in accipiendis vel reüciendis nominibus non e republica egisse videbatur, recurrebatur ad senatus auctoritatem; co enim, quod senatus censuisset, stari oportebat). Senatus etiam consultum in comitia futura factum esse, in- dicare videtur Livius), ita vero, ut in incertum comitiorum eventum patres auctores fie- rent. Candidati autem per trinum nundinum propalam petentes civibus sese quam ma- xime commendare stadebant, neque in eo studio, quanquam legibus interdictum erat, lar- gitionibus abstinebant. Iam enim, quod leges vetabant, moribus condonabatur, ut testis est Cato Uticensis, vel acerrimus corruptelae adversarius, qui largitionem, quae e repu- blica fieret, haud improbavit?).

Quoniam de iis, quae ante, quam comitia fierent, peragenda erant, satis multa me ver- ba fecisse conſido, e re videtur esse, ut, quo tempore vocari in comitia licuerit, exponam. Nam Romani, religiosissimi homines, temporum discrimina accuratissime observabant, et, quae tempore aut diis dedicato aut infausto acta essent, ea esse rata negabant. Itaque neque diebus feriatis i. e. iis diebus, in quos vel concèptae vel statutae feriac essent edictae), neque diebus religiosis, per quos mundus patebat), neque atris, velut Alliensi ¹⁰), et ne om- nibus quidem diebus fastis, quibus coram praetoré iure agere licebat ¹u), ferri ad populum fas erat et per leges licebat. Quum igitur magnus dierum numerus religione consumeretur, centum fere et nonaginta dies relinquebantur, quihus agi cum populo licebat*). Comitia vero

¹) Consules inter se comparabant vel sortiebantar, uter comitiis eius anni pracesset, Liv. XXXV, 20. XXIV, 10. 5213

²) Cic. ad fam. XVI, 12.§. 3. 5

³) Appian. d. bell. civ. II, 8.

) Sallust. Catil. 18. Valer. Max. III, 8. 3. De iis, quae in eandidlatis expetuntur, capite quarto, quod est de magistratibus, Lerie agetur.

5) Liv. XXVII, 6. VIII, 15. 8

³) histor. I, 17.

²) Sueton. Jul. Cacs. 19. Cic. ad Au. I, 16.§. 12.

*¹) Macrob. Saturn. I, 16. Varro de L. L. VI, 4. pag. 210. edit. Spengel.

²) Festus s. v. Mundus. Macrobius Saturn. I, 16.

1⁰) Macrob. I. I. Gellius V;, 17.

¹¹) Cic. d. prov. consul. 19.§. 46.

¹²) Bethmann-Hollweg(Handbuch des Cirilprozesses. I. Bund.§. 522.) Calendariorum Praenestini,

2