Aufsatz 
De Romanorum reipublicae inter Sulam Caesaremque dictatores forma : Part. I. De populi Romani majestate
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

sentiret, apertissime exponeret. Sic omnis vis tumultusque in concionibus aberat!), et sin- guli, quum a magistratu, qui pracerat, copiam dicendi petivissent, quoad ille permitteret), libhere concionabantur, velut Cicero praetor, concione a Manilio tribuno pl. data, legem Maniliam suasit. Verum non unius tantum magistratus a senatu ad id constituti erat habere conciones, sed omnibus magistratibus honorarüs licebat. De revocando enim Ci- cerone, id quod ipse in Pison. 15. testatur, omnes magistratus practer duos tribunos unum- que practorem promulgaverunt concionesque advocaverunt. Qua in re consules praetores- que ita ceteris magistratibus praestabant, ut ab omnibus magistratibus sibi inferioribus conciones avocare possent; minores vero magistratus nusquam avocare poterant. Hacc de consulibus praetoribusque Gellius?) aperte docet; attamen ego adducor, ut, licet om- nia argumenta desint, Schulzium sequar censentem ¹) a tribunis, qui contra magistratuum violentiam civium libertatem defendere legibus sacratis iubebantur, avocare concionem ne consulibus quidem permissum fuisse. A comitiis autem diſferebant conciones, quod illis suffragia etiam ferebantur, quod, quanquam multae simul conciones haberi poterant, duobus simul comitis cum populo agi non licebat, nec omnibus magistratibus vocandi ad comitia potestas erat. Ut vero populus comitiis centuriatis suffragia ferret, magistra- tus, cui legis perferendae munus a senatu demandatum erat, publice edicebat, qua die comitia futura essent, ad quae nonnunquam litteris a senatu missis ex tota Italia cives invitabantur).

Atque haec quidem de legibus. Iam videamus, qua ratione agendum fuerit, ut iu- dicium his comitiis exerceretur. Quod iudicium quum, provocatione antea a eive capitis damnato de magistratu ad populum facta, summum ultimumque in civitate haberetur, quem- piam ex privatis ad populum accusare indignum videbatur; accusatorem igitur vel magi- stratum esse oportebat, vel aliquem ex tribunis plebis, qui et ipsi illo nomine appellaban- tur. Accusator autem a praetore urbano comitiis diem petebat, qua edicta ille ter concio- nibus per trinundinum advocatis et culpam et culpae poenam reo irrogabat*). De sena- tusconsulto nihil habeo, quod affirmem. Quum enim Dio Cassius?*) memoriae prodiderit, invito et repugnante senatu populum de Rabirio, perduellionis reo, iudicaturum fuisse, nullum senatus consultum exstitisse facile crediderim.

¹) Cic. pro Flacco. 7. ²) Dio Cass. XXXIX, 54. 3) Noct. Att. XIII, 13.§. 8.. *) Fou den Folksvers. der Römer. S. 188. 5) Cig. in Pis. 15. *³) Cic. pro domo. 17. Liv. XXVI, 3, XLIII, 16. *), HHistor. Roman. XXXVII, 26 et 27.