7
Si quis legem his comitiis ferre intendebat, ante omnia senatus adeundus erat, ut ei placeret hac de re cum populo agi, quandoquidem, ne nisi ex senatusconsulto ad popu- lum centuriatim ferretur, maiorum institutis cautum erat!). Neque vero cuilibet civi adire senatum licebat, sed ei tantum, qui ipse senatui intererat. Nullum enim exstat exemplum auctoritatis a senatu per litteras impetratae. Ius igitur illud, quo nostris temporibus ho- mines privati saepissime utuntur, ut de rebus publicis aut principes aut senatus populorum per litteras adpellent, neque in senatu Romano, nisi si quis ex senatoribus causam suscipie- bat, ratum habebatur, neque in comitiis, ut deinde videbimus, admittebatur. Senatus autem, postquam rogationem probaverat, eam pro sua defendebat, legisque ex senatus- consulto perferendae alicui ex consulibus, vel ipsi legis actori, si eo magistratu fungeba- tur, curam demandabat*). Tum rogatio, in albo publice proposita, per trinum nundi- num, quo septendecim dierum completur spatium, promulgabatur, concionesque, quibus deliberandi et aut suadendi aut dissuadendi legem civibus copia daretur, a magistratibus habebantur. Nee vero omnes civium coetus qui consultandi causa fiebant, conciones appella- bantur, sed ii tantum, quibus magistratus pracerant. A majoribus enim institutum erat, ne cives temere coirent, neve, ubicunque multitudo esset, legitimus quoque rector multitudinis de- sideraretur¹). Quae quum ita sint, Anglorum concilia, quae Meetings vocantur, deliberandi de rebus publicis causa propalam edicta, quibus aliquis ex principibus eius populi, quamvis privatus, praesidere solet, ad Romanorum mores proxime videntur accedere. Romae igitur is magistratus, qui concionem habebat, rogatione promulgata, vel ipse suasor dissuasorve prodibat ¹), vel aliis concionem dabat i. e. concionandi potestatem faciebat 5). Privatis autem hominibus*) prius concio dabatur, quam iis, qui magistratum tenebant, ne quis nimi-
rum potentioris, ut fieri assolet, sententia pracoccupatus, suam ipse supprimeret, sed quid
¹) Appian. d. bell. civ. I, 59. Cic. pro Sextio 31. Dio Cass. XXXIX, 8. ¹) Cic. in Pison. 13. 3) Liv. XXXIX, 13. 9
¹) Eum vero, qui ex senatusconsulto legem ferebat, et ipsum legis dissuasorem esse, inusitati
pessimique exempli erat. Cic. ad Att. I, 14.§. 5. ³) Dionys. Halicarn. V, 11. Liv. XLV, 21. Cic. in Vatin. 10. Quum Cicero in Pison. 13. ita de
facile quispiam induci
Pompeio loquatur, quasi ille, quamvis privatus, coneionem habuerit, Cicero au-
potest, ut ad privatos quoque homines habendi conciones ius pertinuisse existimet. tem ipse rem longe aliter esse demonstrat. Nam in epist. ad Att. I, 14. S. 1. idem Pompe- ius, qui eo tempore privatus erat, concionem habuisse legitur; sed paulo infra eius concio quid sibi velit, satis explicatur. Cicero enim concionem ei a tribuno pl. datam esse aperte dicit. Onare loco etiam citato concionem Pompeii nihil aliud nisi orationem pro concione habitam si- gnificare quam maxime verisimile est. Cf. Gell. XVIII, 7.§. 6 sdd.
³) Dio Cass. XXXIX, 553.


