Aufsatz 
De Romanorum reipublicae inter Sulam Caesaremque dictatores forma : Part. I. De populi Romani majestate
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

ſueriat Romani. His comitiis populus Romanus, quoties ad eum de capite civis provocatum erat, iudicia exercebat. Nam de capite civis non modo ferri, sed ne iudicari quidem lice- pat, nisi comitis centuriatis ¹), unde omnia tributa capitis comitia irrita habebantur?). Iis- dem et majores magistratus ordinarii, consules, praetores et censores creabantur). Leges vero, quae ad constituendam et administrandam rempublicam spectabant, non magis cen- turiatis, quam tributis comitiis ferebantur. Nec id tantum intererat, ut popularis factio hoc, optimates illo comitiorum genere uti mallent, sed more etiam receptum erat, ut cen- turiatis de bello), de pace*) et de foedere) ageretur, raro jisdem civitas daretur, nec fere

unquam imperia extraordinaria et coloniae deducendae iuberentur?).

§. 2. De apparandis comitiis.

Sed quum diversae res his comitis peragerentur, non una eademque ratio constituta erat, qua illae ad suſfragia ineunda praepararentur. Ex vario rerum genere agendi quoque modus variabat. Itaque ante omnia disserendum erit, quae fieri oportuerit, antequam in comitia

cives vocarentur.

¹) Cic. pro Sext. 54.

²) Cic. d. legib. III, 4 et 19.

³) Gell. XIII, 13. Schulzius quidem in libro de comitiis Romanorum pag. 517. e. qu. s. aediles quaestoresque comitiis centuriatis, non tributis creatos esse probare studet, sed nihil aliud, nisi in Campo Martio eos creatos esse, Pro argumento affert. Ex quo id, quod erat demonstran- dum, non patet, quia Cicero epistol. ad Att. IV, 16.§. 14. tributa comitia et in campo ha- beri licuisse aperte demonstrat. AMis autem locis, ubi comitia aedilitia commemorantur, ve- lut Liv. XXV, 2. Cic. pro Planc. 22, 25, non centuriarum sed tribuum suffragia nominari, vel ipse Sch. concedit. Et, quo argumento maxime ille nititur, ut comitia centuriata aedilibus et quaestoribus vindicet, ex Cic. ad fam. VII, 50 repetito, eodem, nisi me fallit animus, quam maxi- me eius sententia refellitur. Verba Ciceronis sunt:Ille autem, qui comitiis tributis auspicatus esset, habuit centuriata., VerboIlle- sine dubio Caesarem Cicero desiguat, aut Si mavis, C. Tre- bonium, mortui Qu. Maximi collegam. Nam ante Qu. Maximi obitum quaestoria, ut ex ver- siculis prioribus apparet, comitia apparata erant, sed obitu eius nuntiato, non quaestoria, sed consularia habita sunt; sequuntur enim verba: consulem renunciavit.- Cicero igitur dicit: Caesar, quem, si omnino auspicatus est, nisi tributis comitiis auspicatum non fuisse necesse est, quod quaesfores rogandi erant, is, auspiciis non repetitis, centuriata comitia, quibhus con- sules crearentur, instituit. Quare, ut ego quidem video, quaestores tributis comitiis creatos esse, plane manifestum est; quoecirca Schulzii, quem honoris causa appello, argumentalio corruit.

¹) Liv. XXXI, 6. 7. 8. XXXVI, 1. 2. XXXVIII, 45. 46. XLII, 30. 36. Confer. Walter Gesch. des Röm. Rechts. S. 152. 1

³) Sallust. Iug. 59. Polyb. XVIII, 25. XXII, 7. VI, 14.§. 10. At pauca exstant exempla roga- tionum de pace tributis etiam comitiis perlatarum. Liv. XXX, 45. XXXIII, 25.

) Dionys. Halic. A. R. fragm. ed. Reiske. Tom. IV, pag. 2529, Polyb. VI, 14. 153.

*) Loci, quibus hoc probatur, deinde afferentur, ubi de comitiis tributis agetur.