5
Caput alterum. De comitiis populi Romani.
Maiestatem vero imperi, quam eapite primo exposuimus, non obtinebat populus Ro- manus nisi ad comitia rite vocatus, quorum duo erant genera. Ea comitia, quae maxime maiores iusta dici haberique voluerunt) quibusque maximum comitiatum nomen indiderunt), erant comitia centuriata, quibus universus populus Romanus in ordines suos— patricios, equites, tribus rusticas et urbanas²)— descriptus centuriatim suffragia ferebat. Illa comi- tia quum et generibus et opibus et liberali hominum conditioni aliquantum tribuerent, quum senatus et magistratuum auctoritate multum continerentur, optimatium partibus ma- gnopere favebant. Tributa autem comitia, ad quae praeter patricios¹) omnes cives Ro- mani nullo et generis et rei familiaris discrimine facto tributim vocabantur, quibusque ple- rumque non magistratus, sed tribuni plebis pracerantꝰ), optimatibus erant opposita causam- que popularem defendebant. Curiata vero comitia, quibus olim patricii suffragia ferebant, nihil in civitate momenti retinebant, nisi ut ritus quidam religiosi, ad rem publicam spee- tantes, iis celcbrarentur. Qua de causa tertium comitiorum genus, nmilto ante Ciceronis aetatem obsoletum, a duobus aliis, quibus cum populo agebatur, plane seiunxi.
Quae autem fuerit singulorum comitiorum ratio, accuratius nunc perspiciamus.
I. De comitiatu maæimo sive de comitiis centuriatis. §. I. De iis, quae comitiis centuriatis agebantur.
lam omnium primum perpendamus, quas res comitiis centuriatis gerere soliti ex legibus
¹) Cic. post redit. in senat. 11.§. 27. ¹) Cic. de leg. III, 4.
3) Quanquam i in civibus censendis tributimque deseribendis senatorii Tioae ordinis ratio habeba- tur, is tamen ordo in comitiis non discernebatur.
⁴) Quanquam patricii in tribus relati erant, tamen iis comitiis, quae secundum tribus fiehant, non adhihebantur, ut Fest. s. v. Scita pag. 258 edit. Lindemann. et s. v. Seitum Populi pag. 236, Gellius autem noct. Att. X., 20.§. 5. et XV, 27.§. 4. auctores sunt. Quae enim in Roma- nis erat antiquitatis reverehtias resistebat, quo minus ad comitia, quae olim concessa erant plebi, ut suam causam Hberam a dominatu patriciorum ageret, homines patricii, tribuum an- tiquitus expertes, admitterentur. Ad hoe ne patriciorum quidem multum intererat, comitiis tri- butis suffragia ferre. Quum enim omnes cives promiscue citarentur, patriciis, quorum ordo, ut in Dionysii llalic. antiquitat. I, 83. et in Taciti Annal. XI, 25. legimus, ultimis liberae civita- tis temporibus in quinquaginta fere familiarum numerum eunsenuerats nulla iam spes reliqua erat, in his comitiis quidqqunam sibi momenti esse faturum. Ex eo quoque patet, qui factum sit, ut eives tributim congregati, nulla patriciorum ratione hchita, populus appellarentur.
⁵³) Tribuni pl. cur a magistratibus discernantur, deinde videbimus.


