4
Populus vero Romanus, quanquam maiestatem imperii obtinebat, non omnes tamen res, quns nostri homines ad summam reipublicae potestatem referre solent, ipse peragebat, sed aut ad senatus, amplissimi in civitate concilii, auctoritatem, aut ad magistratuum, quippe quos ipse elegisset, officia reiiciebat. Itaque quo reipublicae gerendae rationem accuratius perspiciamus codem quo nostra aetas consuevit modo, in tria genera eam dividamus et unumquodque seorsum consideremus. Agendum igitur erit primum de republica consti- tuenda, deinde de republica administranda, denique de republiea iudicis firmanda.
1) Leges, quibus omnes Quirites quique his erant subjecti tenerentur, omnino a populo inbebantur!). Qua in re quantum senatus auctoritas valuerit, quam vel iubendis legibus antece- dere, vel iussas subsequi maioribus placuerat, deinde videbimus, quum de comitiis agendum erit. Omnia vero, quae censum vectigaliaque spectabant— Steuergesetze— ex senatuscon- sulto a censoribus institui solebant, quam rationem cives animo aequiore ferebant, quod Post triumphum de Macedonibus ab Aemilio Paullo actum omnibus tributis et vectigalibus practer vicesimam manumissionum soluti erant*). Et de iure civili, quo civium lites com- ponebantur, multae quidem a populo leges iubebantur, sed plurima eius generis praecepta aut a practoribus alisve magistratibus edicebantur, aut usu forensi recipiebantur ³).
2) Administrandae quoque reipublicae summa penes populum erat, qui non solum suo arbitrio magistratus creabat imperiaque dabat—(ipse senatus quasi populi suffragiis eligebatur, quum censores eos tantum, quibus populus magistratus demandaverat, in sena- tum legerent)— sed de pace etiam belloque et de plerisque ceterarum rerum, quae extra ordi- nem cadebant, ipse statueresolebat, sisenatores antea auctores facti erant ¹). Reliqua vero om- nia, quae ad gubernandam tuendamque rompublicam pertinebant, ad senatum referri fas erat ⁵).
3) ludiciorum denique potestatem vel ipse exercebat populus, sive ad eum de capite civis Romani provocatum erat, sive in concilio plebis magistratus mulctam irrogabat), vel practoribus aliisque magistratibus creandis exercendam curabat. Municipiorum vero colo- niarumque controversias dirimebat senatus), qui et ipse, si qua extra Urbem per Italiam
scelera in rempublicam commissa erant, quaestiones extra ordinem exercendas decernebat“).
¹) Gell. noct. Att. X, 20. Alios locos, quibus res probatur, videas de comitiis.
²) Plutarch. Aemil. Paull. 38. Cic. d. offic. II, 22. Plin. hist. nalur. XXXIII, sect. 17. Sigonius de antiquo iure civium Romanorum. cap. 16. pag. 124 infra.
³) Ubi de magistratibus agetur, copiosius de ea re loquar. Gaii institut. I, 6 et 7.
¹) Cic. contr. Rullam II, 7.§. 17. 4
⁵) Cicero in Vatinium 13.§. 33 et 56.
) Cie. pro domo 17.§. 45. de legibus III, S.§. G.
*) Cic. de ofſic. I, 10.§. 55 ad Attic. IV, 13.§. 5.
*) Polybii histor. VI, 13. De tribus his rerum publicarum generibus populum suffragia ferre so- litum fuisse, docet Cic. d. leg. III, 3.§. 10. III, 13.§. 55. de divinat. II, 33.


