5
Italiae homines liberos, aut ingenuos aut beneſicio receptos, qui intra Rubiconem fluvium fretumque Siculum et in Galliae cispadanae municipis colonisque domicilium haberent, quique intra annum aetatis seplimum decimum et sexagesimum primum vitam agerent, ma- iestatis imperii Romani participes fuisse, ita ut Romam ad comitia rite vocati de summa rerum statuerent.
Cives vero Romani, ad quos imperii maiestas pertinebat, non fuse convocati ad sum-
44
mam rem publicam decernendam adhibebantur, sed ex ordine quodam distincti. Omnes
enim cives regionatim per quinque et triginta tribus ita erant descripti, ut uo longius eiusdem regionis homines ab Urbe distarent, co plures singulis tribubus continerentur“). Et recte quidem. Quum enim nemini, nisi qui Romae adesset*), de negotiis publicis quid- quam statuere liceret, jam numerum eorum, quibus Urbem adire molestius erat, majorem esse oportebat, quam propius accolentium. Neque tamen omnibus tribubus, neque sin- gularum tribuum hominibus unus idemque erat honoris auctoritatisque modus. Nam non solum quatuor tribus urbanas, in quiĩbus factio forensis, opifices urbani libertinique inerant, una et triginta rusticae praestabant, quae et ipsae ordinem quendam nobis non satis ex- ploratum servabant), sed in unaquaque etiam tribu rustica ob generis amplitudinem ho- mines patrici, ob rei familiaris magnitudinem homines equestres, ob dignitatem et rerum publicarum peritiam homines senatorii, qui in senatum sive amplissimum civitatis consi- lium lecti erant, a ceteris tribulibus discernebantur. Ita tres civium ordines efficiebantur, ordo senatorius, equester et plebeius. Patrici enim, quanquam et iuris beneficio et ve- tustatis auctoritate erant ornati, tamen, quod Ciceronis aetate pauci numero erant), in singularem ordinem non referebantur; plurimi autem corum, praeterquam quod praecipuam rem Rabebant, aut senatorio aut equestri loco erant. Reliqui vero cives, qui neque in se- natoribus, neque in equitibus censebantur, in plebeiorum numero habebantur, ca aeta- tum ratione habita, ut qui quadraginta sex annis minores essent, centuriis iuniorum, qui maiores natu esseut, seniorum centuriis continerentur. Itaque singulae tribus binas plebe- iorum centurias exhibebant. Omnes vero patricii equitesque duodeviginti centuriarum nu- merum conficiebant*). Atque haec de civium ordinibus hoc loco satis sint. Copiosius ea
de re disputabitur capite ultimo sive sexto, quod de civium iure inseribitur.
¹) Nieb. Röm. Gesch. III. 377.
*) Augustus primus excogitavit geuus suffragiorum, quae de magistratibus urbanis decuriones colo- nici in sua quisque colonia ferrent et sub diem comitiorum obsignata Romam mitterent. Sue- ton. vita Octaviani. 46.
³) Schulze ron den Folksrersammlungen der Römer. S. 48. 49. Capite quoque altero sive de comitiis accuratius rem exponam.
¹) Dionys. Halic. Antiquit. Rom. I, 85. Tacili Annall. XI, 25.
³) Locos, quibus hoe probatur, videas licet de comitiis centuriatis§. 5.
1


