Aufsatz 
De Romanorum reipublicae inter Sulam Caesaremque dictatores forma : Part. I. De populi Romani majestate
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2 4

jure Latino utebantur, ut qui annuum in iis magistratum gessissent, in Urbe ius civium

haberent). Quod adtinet ad annum aetatis, quo primum rebus publicis interesse civibus licebat, quam maxime verisimife est, iuvenibus, qui septimum decimum aetatis annum agerent, comitia concionesque Patuisse, quoniam inde ab ca actate ad capessendam mili- tiam, quod maximum civium deéus habebatur, satis validi esse videbantur*). Annus autem, ex quo cives Romani suffragia ferre desinebant, aetatis sexagesimus erat ³). Rei autem familiaris, ex qua hodie civium iura saepissime pendent, quanquam Romae ean multum in censendos cives valebat, non ita tamen ratio habebatur, ut qui parum possiderent de rebus publicis suffragia ferre vetarentur. A maioribhus quidem insti- tutum erat, ne ii cives, qui infra quatuor millia aeris censerentur, milites legionarii scri- berentur¹); quare eos centuriatorum quoque comitiorum expertes fuisse recte coniccitur. Postquam vero capite censi, Mario auctore, ex anno a Chr. natum 107 militare coeperant), nihil, ut ego quidem opinor, causae erat, quin ad omnis generis comitia pauperes etiam admitterentur. Quam opinionem Cicero aliique scriptores, quum multitudinis gratiam lar- gitionibus conciliatam esse referunt, videntur conſirmare?). Neque quemquam civium, nisi qui aut iudiciis iussuve populi damnatus erat?) aut ipse sponté sua solum verterat, censores, id quod antea ob pravam vitae consuetudinem potucrant, suffragii latione privare poterant. Ex quo enim tempore universi cives in tribus referri coeperant et aerarii, in quorum con- ditionem antea saepe homines ignominiae causa a censoribus transscribi solebant?), extra tribus censeri desierant, tanta censorum potestas sublata erat). Quae cum ita essent,

inm satis apparet, eo tempore, quod inter Sullam Caesaremque dictatores interfuit, omnes

¹) Appian. d. bell. civ. II, 26. Asconius in Cic. Pisonianam fragm. 2. Gaii institut. I, 96.

²) Gell. Noct. Att. X, 28. Mebtthr's HRöm. Gesch. I. 492. Hlic auctor minoribus etiam septende- cim annorum idem ius vindicare studet.

³) Festus s. v. sexagenarii. Varro fragm. de vita pop. Rom. lib. II. pag. 242. Schalze, von den Tolksversammlungen der Römer. S. 180. Copiosius de ea re agetur, quum de comitiis disputabitur.

¹) Polyb. hist. VI, 19.

) Sallust. bell. Jugurth. 86. Valer. Maxim. II, 3. 1.

) Cic. pro Murena. 54. 535. Sucton. vit. C. Iulii Caes. 19

¹) Incensus bonis publicatis verberatus venibat, et detrectantes mililiam cives a populo vendeban- tur. Cicero pro Caccina 54.

³) Quo enim tempore Romani tributum pendere solebant, quos censores omnibus tribubus emove- rant, aerarii vocabantur, quod non per se ipsi, sed aere tantum pendendo rem publicam ad- juvabant. Pseudo-Asconius in Ciceronis divin. in Cace. 3. Niebuhr's Röm. Gesch. I, 524.

) Liv. IX, 46. XLV, 13. NViebufr's Räm. Gesch. III, 576. 381. 582. Quanquam enim Pseudo- Asconius loco citato ita loquitur, quasi Ciceronis etiam aetate acrarii tribuum expertes fue- rint, Livii tamen auctoritale ego adducor, at credam, nomen quidem aerariorum, id quod Ci- cero pro Cluentio 45 testatur, hoc etiam tempore exstitisse, rem vero ipsam ita mutatam esse, ut inter acrarium facere et ex tribu potiore in deteriorem transseribere nihil interesset.