DE RATIONE,
2 ua Romanorten respublica uter Suttane Caesar eu ute dictatores constitata erat,
T O dM AMENTA I O,
Caput primum. De summa in republica Romanorum potestate.
Summam rerum Potestatem, quam maiestatem vocare Romani solebant, obtine- bat populus Romanus, quum ab co, ut ait Cicero¹), omnes potestates, imperia et cura- tiones proſiciscerentur. Quoniam vero in populo omnis pars civitatis omnesque eius ordines continebantur*), populus idem erat, quod civium coetus. Nec tamen cives Romani, in qui- bus maiestas fuisse dicitur, privati de rebus publicis quidquam statuebant, sed in comitia legitime convocati). Civitas autem romana non iisdem, quibus ager urbanus, finibus circumscripta erat, sed cum omnibus Italiae gentibus communicata. Quamobrem ii cives, qui extra urbem domicilium habebant, duabus utebantur civitatibus, quarum alteram ortu sive natura consecuti erant, in alteram legibus recepti. Civitas ergo Romae urbis a civi- tate, in qua quis extra Romam natus sit, ita discernitur, ut nostri homines Staats- et Ortsbürgerrecht discernunt¹). Ita Tit. Annius Milo dum Romae consulatum petebat, Lanuvinorum, germanae patriae, dictator sive summus magistratus erat ⁵).
Quodsi civibus Romanis tanta beneſicia concessa erant, iam operae pretium est accu- rate cognoscere, ad quosnam hômines eius civitatis ius pertinuerit. Iam ex lege Iulia, anno a Ch. nat. 90 lata aliisque, quae secutae sunt, legibus civitas data erat omnibus qui erant intra Rubiconem fluvium fretumque Siculum Italicis), quibus Galliae cispadanae municipes et coloni adiecti sunt-). Nee ingenuis solum, sed libertinis etiam et peregrinis, qui iam antea civitatibus Italicis adscripti erant, idem ius concessum est“). Colonis autem Roma-
nis, qui extra Italiam deducti erant, facilem fuisse ad civitatem aditum, ex eo apparet, quod
¹) adv. Rullum II. 7.§. 17..
¹) A. Gell. noectes Att. X, 20.
³) Accuratius de ea re capite altero, quod est de comitiis, agendum erit.
*) Cic. de leg. II, 2.§. 5.
³) Cic. pro Mil. 10.§. 27.
³) Vell. Paterc. II, 16. 17. Appian. d. bell. civ. I, 53. 68.
*) Cic. ad Att. I, 1. Caes. de bell. Gall. VIII, 50. Reliquos eiusdem Galliae incolas civitatis Romanae expertes fuisse, recte eo colligitur, quod provinciam eam Caesar obtinebat. Trans- padanis autem Caesarem demum dictatorem civitatem dedisse, narrat Dio Cassius XLI, 36; ex quo tempore tota Gallia cisalpina eo beneficio ornata videtur esse.
*) Cic. pro Archia 4. ad familiar. NIII, 50. 1„


