Aufsatz 
De Romanorum reipublicae inter Sulam Caesaremque dictatores forma : Part. I. De populi Romani majestate
Entstehung
Einzelbild herunterladen

IV

Ita vero, quod mihi proposui, perficiendum esse censeo, ut priore, quae nunc pro- diit, commentationis parte agam de populi Romani maiestate. Quae et qualis et penes quos fuerit, primo exponitur capite; altero autem, quibus comitiis populus id quod vellet legi- time iusserit ratumque habuerit. Iis deinde, quae sequentur, capitibus tertio et quarto rationem afferam rei publicae per senatum magistratusque administratae. Extrema denique libelli parte primum de municipiis et civitatibus imperi Romani, deinde de iure civium Romanorum et de eorum hominum conditione, qui iure deteriore utebantur, quantum potero, copiose exponam. Ita sex capitibus opusculum continebitur..

IHace vero civitatis imago, quam adumbrare constituimus, ut iis litterarum studiosis, quorum in usum haec scripsimus, quasi reviviscens appareat, nullo pacto ſieri potest, nisi historiae studium quantulumcunque idem adiungant. Reipublicae enim Romanae forma, id quod de Anglorum quoque re publica inter omnes satis constat, non magis legibus scriptis, quam more a maioribus tradito continebatur. Quare his, qui eam civitatis speciem, quam Ciceronis aetas vidit, recte intelligere cupiant, quae a maioribus in re pu- plica gesta atque instituta fuerint, paululum sunt repetenda.

Restat, ut doctissimorum virorum, quibus, si non omnia, qualiacunque priore hac commentationis parte conscripsimus, ea tamen, quae maxime erunt probanda, vere debentur, grato animo mentionem faciamus. Prae ceteris autem nominandi sunt Nier buhrius, Walterus, Schulzius, quos scriptis suis**) optime de me meisque studiis

esse meritos etiam atque etiam confiteor.

*) Niebuhr's Römische Geschichte, Berlin 1828 32. Walter's Geschichle des Röm. Rechls, Bonn 1834. Ch. F. Schulze von den Folksrersanulungen der Römer, Gocha 1815.

:::