Aufsatz 
De Romanorum reipublicae inter Sulam Caesaremque dictatores forma : Part. I. De populi Romani majestate
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

Prooenniaten.

*..

nes quos habemus de rebus Romanorum publicis scriptores recentiores duo diversa sequuntur consilia. Alü, quem quaeque aetas viderit civitatis statum, per longum temporum decursum hiästoria duce describunt. Alii universas rei publicae formas, quas et tempora et mores koties mutavere, una ratione eomprehendunt et secundum eam, quae in singulis rebus inest- ahuitas, disponunt. Utrumque quidem librorum genus studiis eo- rum hominum, qui in Romanorum et litteras et instituta subtilius inquirunt, optime videtur convenire. Quare tantum abest, ut lihrorum illorüm virtutes extenuare in animum indu- cam, ut imparem me esse existimem, qui praestantissimos tot scriptores iustis laudibus efferam. Sed, nisi me kallit animns, multi sunt litterarum Romanarum studiosi, qui, quum classicorum scriptorum et elegantia et venustate devineti teneäntur, eum quidem rei publicae statum, quem veteres illi viderint, accuratissime eognoscere cupiunt, omnibus vero populi Romani temporibus eandem impendere operam suo quodam iure recusant. Quorum voluntati ut pro parte virili succurram, rei publieac, quae inter Sullam Caesarem- que dictatores interfuit, formam legitimam delegi mihi accuratius perscribendam. IIla enim aetas inter duas dictaturas interiecta quum Dorinine ingenio atque eruditione excellen- tium copia tum rerum gestarum magmitudine ceteras praestat actates, et eiusdem scriptores classici, quoties de re publica loquuntur, saepissime mentionem faciunt, quum vel ipsi cam

aetatem nacti sint, vel, si Posteriorem, hunc prope ultimum civitatis liherae statum potis-

simum respiciant.