uno ex hisce scribendi generibus ad alterum praecipitetur, sed po- tius per gradus fiat, ut discipulus sensim sensimque a faciliori ne- gotio ad difficitlima quaeque progrediatur. Hine necesse erit, ut initium ſiat ab exercendo stylo historico, qui ceteris multo facilior est, et primo loco discipulis vel fabula vel brevis alicujus facti enar- ratio detur elaboranda vel vita cujnsdam viri celeberrimi injungatur describenda. Juxta haec non alienum erit a re, si interdum varia- tionis causn, quae ubique delectat, aut locus aliquis ex poëta eli- gitur, qui in orationem pedestrem transmutetur, aut thema quod- dam a poëta carmine exornatum, quae multa inprimis apud Hora- tium in odis reperiuntur, oratione soluta tractatur, vel si nunc sae- pius illae auctorum classicorum instituuntur imitationes, quas supra diximus a discipulo ipso tentandas esse, ubi primum praeceptoris ope profecisset co, ut utramque, et rem et orationem, ipse effin- gere posset. Haec et similia alia si expertus fuerit puer, haud du- bie mens ejus ita acuetur, ut patientior sit difficultatum, quas habet quaevis elaboratio nullis adminiculis, sed, ut dicitur, proprio Marte efficienda vel cujusdam epistolarum argumenti vel thematis oratorii aut philosophici, quod discipulus sive ipse sibi elegerit tractandum sive a magistro ipsi propositum fuerit illustrandum.
Sed haec satis de optima juventutem in latine scribendo exer- cendi methodo- Transeamus nunc ad illa latine scribendi aut certe e vernacula in lat. vertendi subsidia, quae hisce regulis con-
tineri supra diximus..


