8
— 9—
indigeat, necesse erit, magistrum discentibus ea proponere ad vere latine scribendum praecepta, in iisque eos diligenter exerceri, quae ad hosce inprimis mutationis modos, scilicet ad vocabulorum et enuntiationum variction enn, dilatationem, contractionem nec non ad rectumn eorum ordinen pertinent. Hisce si puer bene fuerit imbu- tus probeque satis versatus. ommia, quaeque ipsi e vernacula in latinam proponuntur vertenda, ad illas revocabit regulas earumque ope ita aptabit, ut cum vera latinitate congruant neque ex lingua alia in aliam translata, sed statim latine cogitata videantur. Haec cum majoris sint momenti, quam quae intentata relinquas in juve- num institutione, non alienum a consilio nostro fore putamus, si in discipulorum usum ex tota illarum regularum copia praecipuas hisce pagellis annectimus. Restat tamen, ut antea alteram illius in latine scribendo exercitationis generis, quod supra secundo ab illo priori nominavimus loco, commemoremus speciem, nempe
2) cum discipulis a magistro aliquod sive ex stylo historico, sive oratorio, sive epistolari, sive philosophico proponitur argu- mentum, quod illi elaborent sic, ut omnia suopte Marte peragant
i. e. et rem fingant et verba componant. Id exercitationis genus
non prius tentandum esse, quam discipuli isti labori pares sint facti, vix est quod moneam. Fares vero erunt illi, qui eo artis scribendi profecerint, ut latine cogitare ideoque quidquam statim latine scri- bere valeant, atque cum ex diligenti accurataque priscorum lectione tum ex institutione rhetorica sciant, quomodo cujusvis generis the- ma sit tractandum, ut quam maximum apud legentes audientesve ani- morum motum aut assensum elficiat, quot quibusque Ppar tibus con- stet oratio, quo ordine hae aptius ponantur, et alia, quae huo pertinere videntur..
Sed ut prima praeceptoris cura esse debet, ne hujusmodi labo- res intempestive suscipiantur: sic quoque videat, ne transitus ab
2


