— 8—
hoc poteris, nisi te antea in ea re exercueris et ad certam per- veneris facilitatem;z nam experientia docet, eum, qui facilitate quadam quidquam latine scribere valeat, non semper item e ver- nacula in latinam vertere posse. Idque non mirum, quia utfum- que non una eademque nititur exercitatione. Ad illud enim re- quiritur facultas, id, quod velis exprimere, statim latine cogi- tandi, ad hoc ars, ea, quae alins vernacule expresserit cogitata, priusquam transferantur, per varios mutationis modos ita flectendi et quasi accommodandi, ut latinam induant indolem. Hinc sua cuique ex ercitatio.
Sed et res utilissima est, quia is, qui saepius e vernacula transferre conatur in latinam, utriusque linguae indolis peritior fiet, et quod inter utramque intercedit discrimen, bene observabit deprehendetque, neque in eum inducetur errorem, ut ea, quae la- tinae sunt propria, transferat in vernaculam, nec contra hujus co-
lores illinat illi. Sic unum exercitationis genus alterum adjuvabit.
Ne vero in hoc e vernacula in latinam vertendi studium id revera cadat opprobrium, quo a multis vexatur, scilicet quod discipuli suo tantum arbitrio relicti neque duce, quo utantur, gau- dentes, hoc mado nil nisi male latinum proferre possint: suase- rim prinmum, ut magister id, quod dictaverit vertendum, suis au- spiciis statim in schola ab iis discipulis, qui nondum satis callent verum latinitatis modum, coram verti jubeat, quod deinde domi calamo elaborent. Sic ubique tironibus facem praeferre potest, et adjuvaus eos in eligendis vocabulis, et ostendens, quomodo et voces et enuntiationes et periodi apte concinneque sint connectendae. Deinde vero, ut discipulus et in hisce periculis sine cortice na- tare discat vel ne in sempiternum filo Ariadneo, quo ducatur,
indi-


