8— 7—
verae latinitatis indolis nondum satis est peritus, vernaculae verba tantum in latina mutet, cum auctor, quem legit quemque imitari debet, ei verum latine dicendi modum ostendat bonaeque latinita- tis suggerat virtutes. Deinde si utramque conjunxeris methodum a nobis commendatam, id habebis commodi, ut discipulus in suis laboribus ad scribendi artem pertinentibus progrediatur g gradatim: si- quidem a faciliori ea, vel quae ex bono auctore legit ac transtulit ipse in vernaculam vel quae ipsi a magistro ad auctoris similitu- dinem fuerunt dictata, in latinum vertendi negolio transit ad diffi-
cilius periculum, ipsum imitationis argumentum inveniendi.
IHaec si artis scribendi auxilia recte satisque degustaverint pueri, haud dubie paratiores erunt ad suscipiendos alios in hoc genere labores, de quibus hic pauca addere liceat.
Alterian enim latine scribendi exercitationis genus est, cum discipuli ad ejusmodi deducuntur experimenta, in quibus tali au- ctoris latini ductu carent, quali in illis superioribus gaudebant. Hoc itidem duplici modo ſieri potest ac debet:
1. Discipulus exercetur ad quidquam e vernacula in latinam transferendum, quod“ aut a magistro vernacule dictatur aut ex li- bro promitur, qui pensa vernacula, quae in latinum vertantur, continet. li vero, qui ommino discipulorum in latine scribendo pericula, antequam veram latinitatem satis calleant, non prodesse sed nocere velint, dissuadent hoc inprimis exercitationis genus, quod ad id magis quam ad ullum aliud illa, quae liment incom- moda, pertineant. Sed falso. Nam et hoc genus tam opus est quam utile. Opus est, quoniam sacpius eveniet, ut quidquam vernacule scriptum necessario vertas in latinum. Quomodo autem


