ad si, quae in priscis lecta inque vernaculam ab ipso per literas fuerunt translata, seposito auctoris libro latine rursus vertat. Quod si fit, non solum loquendi formulae et totius constructionis modus memoriae firmius imprimuntur, quam hoc mere legendo effici pot- est, verum etiam prohibetur, ne discipulus verba ac sententias ad vernaculae linguae formas, sed vere latine componat, quoniam auctorem, etsi non amplius sub oculis positum, modo tamen lectum et animo adhuc obversantem, certum habet ducem, quem sequatur. Praeter hanc exercitatienis rationem eximiam, quae for- te meretur, ut inde omnis scribendi exercitalionis initium fa- ciamus,
2. etiam alia est, qua nihil utilius inveniri potest. Quando enim auctorem latinum legimus, in singulis enuntiationibus perio- disque meditari debemus, quomodo ejus rationem imitemur: quod fit, si quid ad ejus similitudinem effingimus. Quae quamquam ab initio res sit haud facillima, nullus tamen dubito, quin brevi tem- pore facilior evadat ei, qui illam modo saepius tentaverit. Itaque ad rem levandam ommibus magistris suaserim, ut ab initio disci- pulis in similitudine effingenda succurrant. Quod ita effici potest, ut, penso quodam absoluto, a magistro aliquid ad normam eorum, quae fuerunt lecta, dictetur, quod discipulus vertat. Hoc vero tamdiu fieri debet, dum discipulus isti labori ipse par evadat, h. e. auctorem ita imitari possit, ut non modo ad illius similitu- dinem e vernacula in latinam transferat, sed etiam res et verba ipse effingat. 1 4
Ad commendandam hanc exercitationis rationem priman in- Sservit idem, quod jam in illius superioris diximus laudem, scilicet certissime ut illo sic et hoc modo evitari, ne discipulus, qui


