Aufsatz 
De rebus Judaicis : quaecunque tradiderunt ethnici scriptores Graeci et Romani / collegit, composuit, illustravit Christianus Jac. Schmitthenner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

gentem, Judæorum putant esse proavos, qui conditae urbi Hierosolymam nomen e suo fecerint. Commemorantur Solymi ap. Hom. II. VI, 184. 204; 0d. V, 284 ac præeterea a Chœrilo poeta celebrantur illo carminis de bello Persarum fragmento ap. Jos. c. Ap. I, 22(rep. Eus. pr. ey. X, 9). Verba ipsa hæc sunt:

TGy d'dνεꝝν d4aue févoc Saruaoro 1d,Sas, TNXGodan Lεꝝν o νεασααραρ ϑè ord- Laτοσ dpegyres, Qurovy'6 Loxous eeoe laren xaga Aip, AuxuaXeo* xecp aXdo, rooxoxovdoèe aurdo irey Iaror dagrd ddονν ‧εiς6οου 4oννοα‿a ‿νπνν⅜½.

Alü veterum scriptores, ut Herod. I, 173, Solymos tradunt esse Milyos, alii, ut- Strabo XIV, 3 et Eusthat. ad Hom. II. vl, 184 Lycios, alii, ut Plin. h. n. V, 30 et Steph. BVZ. Pisidas. Sed omnes in eo consentiunt, quod sedem eorum Asiam minorem fuisse signiſicant. Eratosthenes ap. Plin. 1. I. Solymorum gentem tunc non jam fuisse docet. Jos. autem I. I. illis Chœrili poëte verbis Judæeorum gentem dicit describi, quia et latissimus lacus Asiæ ad Occidentem vergentis sit mare mortuum et Judæi valde mon- tuosam incolant terram. Contra ea nostræ actatis viri docti, quamvis concedant illos Homeri et Chœrili Solymos, utpote qui ex Semitis sint, sensu latiore fuisse Hebraeos atque Judeorum cognatos, tamen negant, illos Solymos Judeorum esse proavos cum propter linguam, qua usi sint, tum propter tonsuram capilli, que lege Mosaica minime sit permissa (cf. Levit. XIX, 27), tum propter præcipuum Saturni cultum, qui apud eos fuerit institutus (Plut. de orac. def. 28); v. Movers, Phœn. I, p. 15. 361. Ex omnibus, qux ad eam rem explanandam protuli, id quidem mihi videtur effici, ut hanc quoque de orgine gentis Indaicae narrationem a similium quadam nominum permutatione Judeorumque cum Phoœnicibus confusione profectam esse anbitremur.

§. 11. VII. Judæi Aethiopum proles.

Eam quoque de origine gentis Judaicæ narrationem, quæ Judwos facit Aethiopum prognatos, solus Ta citus, hist. V, 2 memorie prodidit idque his verbis:Plerique, Aethio- pum prolem, quos rege Cepheo metus atque odium mutare sedes perpulerit. OQuinam sunt isti Aethiopes? quæ horum patria? Distinguenda est Aethiopia mythica a vera; ita narratio Tacitea, quamvis sit ambigua et obscura, tamen nescio an facilior fuerit intellectu. Hæc enim quasdam partes continet, quæ docent, non veram illam Aethiopiam esse cogi- tandam in Africa supra Aegyptum sitam, sed mythicam, i. e. Asiaticam, in primis Phoeni- cen, cf. Hom. Od. I, 24, 25; 18, 83. Cepheug, conjux Cassiopeiae, pater Andro- medace, ut apud Tacitum, sic apud mythographos est rex Aethiopiæ.(Cf. Con. narr. 40, Hygin fab. 64, Appollod II., 1, 4; 4, 3). Locus, ubi fabula Andromedæ acta sit, Phoe- nice appellatur(Strabo, I, 2; cf. XVI., 2, Con. narr. 40), sed vera hujus sedes dicitur Jope.(Plin., h. r. 9, 5, cf. 5. 13; Pomp. M., I. 11; Paus., 18, b. Jos., 6. J. III. 9). Posteriorum temporum geographi, ut Strabo, I veterem Homericam de Aethiopia opinionem cum recentioribus conjungere studebant; at mythographi Phoœnices seu antiquos Aethiopes cum veræ sive Africanw Aethiopiæ incolis cognatione conjunctos esse docebant.Phoenices sie videntur sibi persuasisse mythographi illi Africanorum Aethiopum sunt progmatit aliqua causa, metus vel odium, partem eorum ex sedibus Africanis perpulit in Asiaticas, ubi Cepheo rege magnum condebatur regnum, cujus caput erat Jope. Aliquanto post, quia Judæi cum Phœnicibus confundebantur, omnis mythus ab his ad illos translatus est; id

2