3
urbem dictam„IeodapX ut, propterea quod Judæi„ra ieeà àldrec“ aal„ r- dayrec“ eam condidissent.— Utrum Cadytis urbs, de qua Herodotus pluribus locis (II, 159. III, 5) mentionem facit, pro Hierosolymis, an pro Gaza sit habenda, adhuc inter viros doctos est controversia. Cf. Baehr ad Her. J. l., Hitzig, de Cadyti urbe Gott. 1829.
B. De origine gentis Judalce quæ tradiderunt ethnici scriptores Græci et Latini. §. 2.
De origine gentis Judaicæ ethnici scriptores Græci ac Romani et inter semet ipsos et cum sacrarum litterarum auctoribus in eo consentiunt, quod eam non pro gente habent, cujus sedes antiquitus in Palæstina fuerit, sed pro gente, quæ aliunde in illam terram immigrayerit. Unde autem venerit, et quo tempore ac quibus de causis quaque ratione, de his omnibus illi ethnici scriptores valde diversas habent opiniones. Plurimi auctores consentiunt, Judwos advenas in Palæstinam esse ex Aegypto pulsos.
—§. 3.
Tacitus chist. V, 2. 3) opiniones et narrationes de origine gentis Judaice suo tempore vulgatissimas breviter sub unum conspectum composuit. Neque vero, quid sibi ipsi de hac re videatur, distincte prolocutus est. Nonnulli viri docti, ut Ernestius, eam rationem, qua Tacitus hanc rem pertractravit, haud probandam egregioque historico indignam existimarunt. Ernestius enim ad Taciti l. c. hæc annotavit:„lllud ab initio mirari libet, qui commiserit Tacitus, ut Josephi libros non consuleret, qui illis temporibus non obscuri erant Romæ, et e scriptoribus potius externis hauserit, quam ex auctore Judaico. Verum hoc quoque pro Tacito dicam, non omnia eum pro certis tradere, sed, quæ vulgo traderentur, in compendium congesta lectoribus proponere voluisse.“ Broterius autem ad eundem locum:„Mirum videri potest et plerisque solet, Tacitum tam fabulosa de Judæis et portentosa de eorum origine fuisse com- mentum, ea potissimum aetate, qua res Judaicw capta Judwa in Urbe pernotuerant. Quod tamen haud ita mirabuntur, si attenderint, Tacitum scripsisse historias, quum florentissimum esset imperium Romanum, vix suarum religionum nedum exterarum curiosum; Judgorum originem historiamque multoram scriptorum mendacis jam pridem fuisse obscuratas; Judwos demum ob cærimonias sacraque a ceterarum gentium ritibus alienissima Romanis jam dudum invisos et tum ob cladem suam fuisse despicatissimos. Tacitus igitur, Judaicis traditionibus neque credulus neque penitus incredulus, partim Judæorum, partim exterorum scriptorum e memoria, quæ ipsi probabilia videbantur, selegit, ut gentis primordia aperiret.“ Ac Mueller(Theol. Studien u. Kritt. 1843 p. 898):„Ernesti hat dem Römischen Geschichtschreiber(Tacitus) den Vor- wurf gemacht, dass er nicht die damals in Rom nicht unbekannten Schriften des Josephus zu Rath gezogen habe. Ich will es dahin gestellt sein lassen, ob er den Jüdischen Krieg desselben benutzte; diese Schrift lag seinem ganzen Zwecke näher und konnte ihm bekannt sein. Aber die„Alterthümer“ und die Schrift über das Alterthum der Jüdischen Nation kannte er gewiss nicht; und ich kann ihm daraus keinen Vorwurf machen. Ebenso- gut könnte man von ihm fordern, dass er ein Evangelium und die Apostelgeschicktelsich hätte verschaffen sollen, um über die Christen ein richtigeres Urtheil abgeben zu können. Tacilus lebte im Kreise der antiken Welt und Schriftgelehrsamkeit und benutzte wie Andere über solche Dinge die Werke der Griechen oder die unter den Gelehrten gangbaren Vor-
.. 1*


