20
qui me magistro hic usi: et tamen nostrates audire nolunt, studiis meis hac mora injuriam fieri. Sexcenta pro se adferunt. Da veniam, cordate vir; ego omnes istorum causulas uno difflarem spiritu, quasi ventus folia aut paniculam tectoriam; etiamsi ⁴αἀα᷑να ⁴αόιαι⁴⁶οι vel plures essent, si lingua mihi libera. Linguis pernoscendis vacare me dicunt; üsque solis. Nollem hoc adderent: et famen, quid pecearem, quando ita peccarem? Potius hoc agam, quam nihil. Et profecto, nisi id agerem, Epimenides non ultra fabula esset, ego essem: hoc est, ut planius dicam, dormirem perpetuum somnum. Quasi vero, si vellem, aut si commode possem, non aequo passu decurrerem etiam illum campum, in quo solo nostri tripudiant et reges sibi videntur. Dicam tibi, docte vir, nemini adhue dictum. Detur mihi ex eorum numero, quem doctores nostri expertissimum censent in studio suo. Per- mutabimus: largiar illi biennium totum ad mea; mensem det ille unicum mihi ad sua: si non pares aut uberiores etiam ego fructus ex ipsorum agellis collegero, dabo herbam, quin etiam(ut olim Lentulus) suram.¹) Vide, quam ridiculus mihi ipse factus sim, et fortasse etiam tibi. Sed scio, apud quem hoc dicam. Reccius is est, hoc est, vir candidus, eruditus et non ad hoc aevum. Aftiquitatem etiam meam sugillant; sed suo quodam sensu; absque omni doctorum assensu. Nollem se ita proderent nostri. Pauca in aurem, Recci; si bos in lingua ²)(quod ajunt) non esset, confunderem eos publico scripto et docerem, de anti- quitate quid velim. Aut enim nostri errant in censendo, aut omnes eruditi, qui mea legunt, valde in judicando. Longe aliter sentiunt, qui foris sine praejudicio judicant de re, ex re ipsa. Sed desino horum; ne fiam Arabicus tibicens), qui est in vulgo. Turnebum, quaeso, utendum da mihi in aliquot dies. Gratum et nimium me habebis. Salve, vir magne, talis enim mihi es et eris quoad ipsus ero. Iterum salve a Taubmanno. 4
¹) Vide Pauly, Real-Encyel. II, p. 692, 5. et Lübker, Real-Lexicon cet, i. v. Lentuli. ²) Vide lex. graec. i. v. 500¼. 1 p 3 *)„I eos dici solitum, qui a semel coeptis nunquam desistunt.“ Des. Erasm. in Adag. p. 242, ubi
plura de hoc proverbio leguntur. 1


