18
doch war: vitia cernimus ommes; virtutem nemo. Können wir nicht alle dichten, wollen wir doch alle richten, ut saepe hic apud nos dicere solet optimus vir et doctissimus, quem aeque ac me ipsum amo, M. Codomannus. Wenn der Taubmann ein carmen macht, do suchen sie nur, wo sie ein wörtlein finden, quod ipsi non intelligunt, lachen und carpiren; was aber guetes drin ist, do ist altissimum silentium: hie caccutiunt omnes. Sed non mirum, eos haec ignorare, qui abdita illa poetices mysteria nunquam intrarunt, nunquam degustarunt. Ego satis diu laboravi in hoce studio, et tamen fateor, me nihil scire, me adhuc in aditu poeseos stare, adyta nunquam intrasse. Ingenue fateor: ego nostrorum judicia(paucissimos excipio) de poesi germana et genuina talia non pluris facio, quam pueri alicuius de trivio; atque hoc ideo, quando virorum horum judicia longe lateque dissentiunt a doctiorum et poetarum. Nec patior ullius eeusuram nostratium, ad faciem quod attinet orationis; nostratium, inquam, qui sommiant, composuisse pedes divinum hoc esse poema.(Quid enim caecus de colore? Ich denk hie auch: qui semel verecundiae fines transiliit, eum gnaviter oportet esse impudentem. Non intelligimus, inquiunt, tua carmina. Scio; scivissem profecto vos ea non intelligere, etiamsi tacuissetis. Non satis intelligo ego divini carmen Horatü: ergo malum. Ridet Apollo. Stupidum potius et hebes nos deplo- remus ingenium nostrum; non carpamus, quae non capimus; non judicemus, quae non intelligimus; non ex vocula una calumniose detorta universum opus metiamur. Ut is, qui- Venerem carpere non poterat, carpebat crepidam ¹) ipsius. Sed nos hacc audire nolumus. Verum qui dicit, catharma estoz omnia simulare qui novit, primas tenet. So will ichs nicht thun, und solt ich aus dem Land entlaufen. Verum ist doch verum, und bleibt verum. Sehen es die leuth nit, so siehets aber unser hergott; der had auch augen.— Nostrates pro cibo habent, omnia assentari; semper adulari; culpam vultu tegere; quidquid interim animus sentiat. Quid multis? Parum abest, quin illis dicam, omnes candidos viros in annulo posse perscribi. Die mögen zischen; quid agant, quae fato et saluti meae obstent, orphanorum vindex deus.— Hoc dico: doleo etiam atque etiam, si carminis quid composuerim, multis id placere. Certum est, multis si carmen aliquod placet, nec argutum id, nec eruditum. Me potius ille trahet, qui ait: sat mihi pauci lectores; sat unus, sat nullus; mihi enim et Musis. 6. August 1590. 4) Joach. Dolavio αεααν.
Audi Dolavi, amice optime, hic paucis, prout nune sum occupatissimus, quam cum quodam ex tua schola velitationem habeam: isto nimirum, qui dixerat, Taubmannum in voce desidero secundam syllabam si contra morem produxisse in illo suo versu:
Palmes humi stratus socias desiderat ulmos. Sed cur dixi in Taubmanni versu? immo versus est J uvenalis,*) non meus, unicam si mutes vocem. Et audio, istum ipsum esse magistrum, mit Gunst zu melden. Nunc tu audi, magistelle, magistelle jejunissime, miserrime; crede mihi, miseret me tui ut cum maxime. Nimirum dixeras(sic enim audio): hic, quisquis est, non recte si longam posuit in voce desidero. Diec aperte: ludis me, an joco ista dixisti? sed serio rem egisti, sat scio: tantum enim collegisti ex ingenti illo tuae sapientiae thesauro. Nondum didicisti, magistelle miserrime, quae apud nos pueruli vix tantilli sciunt? At nondum legi, inquies, Juvenalem.
—Q—ᷓᷓynÿỹᷓᷓᷓ́n—
¹) Ne sutor ultra crepidam. Cf. Des. Erasmi Adagia. Bas. 1533. p. 200. et Apophth. Hag. Com. 1641. p. 482. ¹) Sat. VIII. 78.


