Aufsatz 
De Friderico Taubmanno adolescente
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

verum etiam excelluerit: nihil profecto causae est, cur eum vituperemus; immo, nisi injuriam facere volumus, talis admodum probandus est ac laudandus.¹) Ac pueri et adolescentes in scholis erudiuntur; omnes autem ludi literarii, ubicunque terrarum sunt, genium illum temporis non tam regunt, quam ipsi ab eo reguntur et ducuntur, quidquid contra dicunt ludi magistri, qui nimio sui suarumque rerum amore ac fiducia a scholis omnia humana regi in scholisque universam omnium mortalium salutem positam esse volunt, non cogitantes, quantopere ipsi cum scholis suis temporum voluntati cedere et inservire cogantur.

Unde fit, ut scholae sui quaeque temporis quasi specula sint, in quibus, quid homines aequales sentiant, quid cogitent, quid consequi velint, optime cerni possit. Ac si ipsae cholae earumque magistri, quamvis nolint ac minime credant, ingenium saeculi tamquam rectorem ac gubernatorem sequuntur, neque ullo modo vim ejus subterfugere possunt, quid, quaeso, de scholarum alumnis, de discipulis statuamus? Nonne praeter ceteros caros maxi- maque laude dignos habebimus eos, qui nihil antiquius habent, quam ut magistris satisfaciant; qui nihil magis curant, quam quod scholae leges et instituta postulant; qui denique, quid- quid virium, quidquid ingenii habent, in studia, laudata illa scilicet ac probata, ita conferunt, ut intemperantia literarum laborare ac scholae, non vitae ²) discere videantur?

Ac talis discipulus fuit Taubmannus. Cujus aetate quum humanitatis studia, si non omnino, at certe ab eorum fautoribus, tanti aestimarentur, ut nimium fortasse iis tribueretur,³) quid mirum. si Taubmannus in hoc literarum genere totum sese collocavit, ad quod et ingenium eum ferebat et magistri insuper ei suasores impulsoresque erant? At poeta fieri voluit latinus, et non vulgaris, sed eruditus, doctus; omne tempus curamque in veterum poetarum lectione et imitatione consumpsit. Sane illud voluit, hoe fecit, tantaque perseverantia in poesis studio elaboravit, ut condiscipulos in hoc quidem literarum genere omnes longe superaret. Poesis enim tunc et doceri et disci posse videbatur eratque illa actas, si nume- rantur poctae, omnino vel maxime poctica; si ponderantur, nulla fortasse minus. Jam vero si apud viros doctos latinae literae ita pracvalebant, ut lingua germanica in contemptu haberetur;) si nemo fere erat latine eruditus, qui non idem poesin latinam, quae ipsius lingune quasi flos et lumen haberetur, attingeret et tentaret, ³) carminibusque componendis

²) soer. Hel. 22(ed. Benseler): 7Oœ aeraur peporey, exdru⁵&r rais dégais rais huerkoaus adrdr Jaντoseer, neo* ³ε τα εα‿ᷣaν σοστινmαα‿ o ur xeννον τον τοαeνον εòν ροmν duoouras p⁴νκι˙οασ

²) L. A. Senec epp. XVIII., 3. extr.(ed. Haase).

*) Ph. Melanchthon in praef. editionis Terentii(Colon. Agr. a. 1555), Terentio multis verbis laudato et commendato, haec addit:Beatas respublicas, si hoc genere literarum dedolata juventus ad majores res gerendas accesserit. Nunc cum nulla scientia neque religionis neque virtutis sit in his, qui tenent respublicas, vid emus eorum inscitia omnia sacra et profana, divina atque humana misceri.

*)Sunt mecum in hac schola centum scholastici; sunt in iis paene 30 annorum. Si omnes omnia consilia nostra, omnes omnem animi mentem depromeremus, conferremus, efficere non possemus leve aliquod Germanicum seriptum ad praesidem non civicum, sed paganum, quod probe confectum dicerent periti harum rerum.- Ex ep. ad Maec. Cf. K. v. Raumer, Gesch. d. Paedagogik. I. multis locis. Viri docti qui in libris suis patrio sermone utebantur, saepe ut intelligerentur, notissimis verbis germanicis latina addere necesse habuerunt. Ib. p. 269(ed. II.). De nominibus propriis vel graece vel latine redditis ib. p. 125. Notissimum est, hune morem perstringi a Goethio in: Götz von Berlich. In multis nominibus res erat facilis(Mayer fit Marius, Neue-Nlalevius); sed Krachenberger(ap. Raum. I. I.) ne a Reuchlino quidem, ut videtur, graecissari potuit.

) Rarum est quempiam plane abhorruisse a poesi, veluti Carol. Sigonium. Vide Krebsium in Vita Carol. Sigonfi. Weilburg 1837. p. 5.

2