Aufsatz 
De Friderico Taubmanno adolescente
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

maximo pretio!) venderentur, non suffecit; nova igitur calamitas, novae curae; aes alienum contraxerat,*) nec habebat, unde dissolveret. Epistolae docent, quomodo ex hac se diffi- cultate expediverit: multa scilicet prece multos prosecutus. Ceterum balneis sanus factus, postea, ut jam ante fecerat, egestatis incommodum et pueris instituendis et carminibus faciendis nonnihil minuit et levavit; quoniam autem, quidquid lucrabatur, in libris com- parandis consumebat, semper pecuniae inopia laborabat.

Ac profecto adversae fortunae succubuisset, nisi ad ingenii praestantiam summa adversus deum accessisset Pietas. Haec vero religionis pietatisque virtus, quae, ut ceterarum virtutum radix est ac fundamentum, ita etiam quasi cumulus ac fastigium, tanta eum sustentavit fiducia, ut, sive quid patiendum esset, sive superandum, pati ac superare posse sibi vide- retur. ²) Sed hacc hactenus. Alia enim, quae quis hue pertinere arbitretur, locum habebunt aptiorem in iis, quae statim, sed paullo altius repetens de gymnasio Heilsbrunnensi deque tota Taubmanni via ac ratione studiorum dicturus sum.

Suos quodque tempus mores habet, studia, voluntates; quibus rebus omnibus effieitur id, quod hodie dilucide, sed minus recte et, ab antiqua vocis significatione aliquantulum deflectentes genium ¹) sacculi vel temporis appellamus. Atque hie, qui nune intelligitur genius, multos quidem homines tamquam claudicantes post se relinquit, perpaucos prae- currere et quodammodo antevolare patitur, longe vero plurimos habet comites, qui etiam tune eum comitantur et sequuntur, quum ipse nostro quidem judicio de recta via vel declinat vel prorsus aberrat. Sed missos nunc facimus et moratores et praecursores generis humani, non quo aut illos plane contemnamus, aut hos non summa admiratione quin etiam veneratione dignos existimemus, sed quia nobis res est cum magna illa hominum multitu- dine, in cujus utilitatem salutemque omnia a divina providentia ita constituta ac comparata sunt, ut illi ipsi moratores et praecursores, alteri tamquam emissarii ad promovendum genus humanum, alteri, ne quid praecipitetur ac summa imis misceantur, quasi sufflamina nati esse videantur.

Erat autem Taubmannus hujus, quam dixi, multitudinis; hujus sequebatur mores, studia, voluntates, in quibus etsi inesse possunt, quae nobis minus probentur, quoniam diversis temporibus non eadem honesta atque turpia sunt, ³) si quis, quod ab aequalibus honestum, laudabile ac gloriosum habetur, sectatus fuerit, in iisque non solum satisfecerit,

¹)Nosti mores Noricorum; hi omnia magno, nil vendunt parvo. Ex ep. ad D. Abbatem M. Adamum Franc.Manus enim Noricorum vere oculatae sunt; credunt, quod vident; ſo weit ſie geld ſehen, ſo weit trauen und helfen ſie. Es darf keiner nicht ein ſtund baden, wenn er nicht das geld in henden hette. Itz erfabre ich mit der that das alte ſprichword, Nürnberg ſey ein rechte geltſchluckerin. Px litteris supplicibus maximam partem germanice scriptis.

¹)Fides mea Noribergae obstricta est pharmacopolae; apud popularem ibidem; apud alios; qui me, dum lavor inops, ex inope compotem rei re sua fecere. Ex ep. ad M. Ad. Pranc.

*) Ex innumeris fere locis summa animi pietas cognoscitur. Quum quondam e gravi morbo evasisset, ipse preces composuit longiores his verbis incipientes: Es iſt trefflich gut, auff den Herren trawen, und ſich nicht lehnen auf menſchen hülfe. Der herr züchtiget die ſeinen wol; aber er gibt ſie dem Tod nicht bald. Der wunderbare Gott beweiſt ſeine güte wunderlich an denen, die ihm vertrawen ꝛc. Adde, quod in libris sacris versatissimus fuit.

*) Non sum nescius, quam infesti sint genio saeculi viri docti, veluti Krebsius in Antibarbaro suo s. v Wuestemannus ad Doeringii commentationes cet. Norimbergae 1839 p. 54 et 308, alli; sed ego h. I., si fas est dicere, consulto peccavi.

³) Verba Corn. Nep. praef. 3.