7
et ipse locus aut vivendi ratio minus salubris videtur fuisse. Anno enim MDXC. Taub- mannus, quum jam antea²) saepius aegrotasset, in gravissimum morbum incidit, nec dubium est, quin praecipua ejus morbi causa scabies fucrit, quam totius scholae communem miseriam nominat. Quo morbo adeo debilitatus fractusque est, ut de salute sua et ipse paene desperaret, et medici nullis aliis remediis nisi thermarum usu in pristinam eum valetudinem restitui posse censerent. Verum quot preces,*) quot allegationes, quot denique flagitationes adhibendae erant, ut tandem tantum haberet pecuniae, quantum ad sumptus curationis faciendos opus esse videretur! Diu multumque questus ac lamentatus primo quinque, paullo post novem accepit florenos; et ad thermas, ³) quae Noribergae*) tunc erant, profectus est, ubi, quantum pér valetudinem liceret, ad tempus satis jucunde?) videtur vixisse. Sed haec pecunia, quae sane magna ei, utpote homini pauperi, visa fuerit, quum Noribergae omnia
inquit D. Rector. Abibam hinc sine gladio,*) sine pileo, sine tibialibus. Quamquam autem tibialia habebam Unea, adeo tamen erant lacera et corrupta, ut e calceo undique prospicerent. Noribergae autem emebam dibialia primum obvia(die nechſten, die beſten).“ Ex ep. ad Codomannum rectorem.
*) Notissimum est, etiam gymnasiorum alumnos natu majores gladiis succinctos fuisse. Taubmannus in
ad M. Joh. Codomannum rectorem:„Parum aberat, quin gladios stringeremus.“ Cf. Leges Scholae Jkane Jenah in: Volkmar, Gesch. der Klosterschule zu Walkenried. Nordhausen 1857. p. 40:„Sclopeti sive bombardae nullus usus esto. Enses, pugiones et id genus arma apud praeceptores deponuntor, indeque, si opus sit, repetuntor.“ Qui cujusvis generis armorum telorumque usus perversissimus saec. XVI. in academiis fuerit, nunc optime cognoscas ex: Oscar Dolch, Gesch. des deutschen Studententhums. Leipz. 1858. p. 61 sqq. 4
*) Vide infra Ppp. Taubmanni adol. I.(ad Rectorem).
*) Satis habeo, pauca ex ep. ad M. Adamum Francisc. attulisse.„Sed non solum valetudinem amisi, sed et sumptibus, quibus amissam invenire possim, destituor. Quare fretus munificentia et liberalitate Illu- trissimi Principis et Tua humanitate hue venio et obnixe sancteque iterum atque iterum rogo et obsecro, ut, Tua Humanitate pro me intercedente, sumptus, principi datori non adeo magni, mihi vero accipienti maximi, tribuantur, quo pristinam valetudinem recuperare et principi aliquando in ecclesiis et scholis utiliter, prout accepi a Domino, prodesse possim.“
*)„Utuntur tamen aliquando authores thermarum nomine etiam pro aquis calefactis, publicis scilicet, in quibus complures simul lavantur.“ Conr. Gesnerus, de Thermis, in libro qui inscribitur: De Balneis, omnia quae exstant apud Graecos rel. Venet. ap. Juntas 1553. Fol. p. 290 in.
*) Cf. Will, das Nürnberg. Wildbad. Altdorf u. Nürnb. 1792.— Leonh. Thurneisser, Pison. Das erſt Theil v. kalten, warmen ꝛc. Waſern. Frankf. a. d. Od. 1572. IX., 28:„Steinhaid, nicht weit von Nürn⸗ berg.“— De frequenti thermarum et balnearum usu saec. XVI. vid. C. Jaeger, ſchwäbiſches Städteweſen des Mittelalters I. p. 497. Meiners, hiſt. Vergl. der Sitten des Mittelalt. mit unſerem Jahrh. Hannov. 1793. Bd. I. p. 262.
*) Ad justum Zimmermannum.„Nae ego homo longe lateque probe humesco, uvesco et madesco. Quid ita? In thermis halito Noribergae, et septimana nunc agitur tertia. Et ecce, hoc ipsummet momentum, quo scriptitamus isthaec, nos aquis immersit collo tenus.— Sumptibus clementissimi principis hic manto lavorque.— Sed— aber ich bin itzt valde matt. Poteris ipse aestimare, Juste, justo judicio. Haec enim, quae me tuetur hora scribentem, sexta*) est, qua lavor hujus diei.— Nunc audi, quid velim. Vix credere tibi sit: in tantum cerevisiam et animo et palato sitio vestram, in quantum nemo quisquam sitivit, quando vel ut cum maxime sitivit. Pol Zimmermanne, si me amassis, ut certe amassis, licet antidhac neuter usita- verit alterum, mitte ad me poculum, si potis es(audis Plautinum numerum?). Nosti mores calidarum, quae cum sint humidissimae, siccant tamen maxime.
*) In alia ep.:„Ich bin bis uff die acht Stunden an einem Tage geſtiegen, mit Verwundrung andrer, die mit Noth 6 können erreichen.— Cf. Eiſchenreutterus, Aller heilſamen Bäder und Brunnen Natur ꝛc. Straßb.
1571. p. 178.(Badordnung):„Es ſoll fürgeſchribne Art mit gebürlichem Aufſteigen des Vadens beſchehen vnd auff einen tag ſolt du nit vber ſtunden im waſer ſitzen.“


