6
ob bonos mores, ob laboris assiduitatem, ob ingenii hilaritatem, denique ob pietatem advereus deum, a plerisque omnibus diligeretur, semper, qui eum adjuvarent et sustentarent, reperiebat. Itaque factum est, ut ne matris quidem morte res ejus in deterius converterentur.
Quamquam negari non potest, quamdiu Culmbachii erat Taubmannus, tam diu ei cum egestate miseriisque conflictatum esse. Melius autem ei fore videbatur, quum Georgius Fridericus, marchio Brandenburgiae, in coenobio monachorum Cistertiensium, quod Heilsbrunnae erat, scholam instituit,¹) guae centum adolescentes ingenio praeditos litera- rumque amore atque industria excellentes reciperet. Nonis Apr. a. 1582, die natali prin- cipis, novus ²) ille ludus literarius apertus est, et Taubmannus, a Codomanno, qui hujus scholae conrector nominatus erat, praeclare commendatus, inter primos ejus alumnos locum habuit.
Etsi autem in hac schola discipuli pauperiores publice alebantur, tamen Taubmanni vita conditioque non usque eo lauta fuit ac splendida, ut omnibus curis vacuus totum se literis dare potuerit. Certe, quum quondam aegrotaret, de cibo in epistolio quodam vehe- mentissime queritur; ³) praeterea libri omnes, exceptis seriptoribus graecis et latinis, aliunde comparandi erant;*²) nec vestimenta satis large suppeditata esse videntur. ³) Quid, quod
¹) Cf. J. M. Fuchs, Einige Notizen zur Schulgeſchichte von Heilsbronn und Ansbach. Ansb. 1837.
²) Novum eum dico, quod a schola, quae multo ante Georgium Fridericum in eodem coenobio fuerat, multis rebus differebat. Cf. Bruschius, de monasteriis Germaniae p. 197.
³)„Singuli ubi edant et quid edant, habent. Solus ego miser, ubi valetudinis jacturam feci gravissimam et periculosissimam. Valetudo non patitur, ut in locum communem descendam, in coenaculum puta.— Non tantum ineredibiles dolores hodie exantlandi mihi fuerunt, sed etiam carendum fuit omni corporis et naturae stabilimento. Ich hab den tag keinen warmen waſertropfen zu getroſten gehabt. Peto igitur, ut cras cibus tan- tulus, quantulo aegrotus homo sustineri poterit, praebeatur, quandoquidem hodie esurire coactus sum. Ich weis doch gewis, daß mich gott nicht verlaſet, und wenn ich ſchon von allen Menſchen werde verlaſen.“— Ep. ad Rectorem.—„Valeto, et ipse posthac, ut valeam, curabo. Raptim a coena, non Apiciana; sed qualem dant, „qui gratis dant.“ Ex ep. ad G. Vischerum.
*)„Praeterea indiget[flius tuus] libellis nonnullis, non quidem classicis(ut loquuntur), nam hi prin- cipis sumptibus coemuntur, sed aliis.“ Ex ep. ad Trautnerum.
„Gratias ago Pro Parodiis Meibomii eruditis, et pro Lauterbachii Aenigmatibus. Utraque antea perlegi; sunt tamen nihilominus grata, quia a te missa.— Natalis Comitis Mythologiam nuper paene aliud agens transvolitavi; ne mittas; Lycosthenis Apophthegmata non vidi, sed tamen, si magni sunt pretii, ne mittas; denu ich hab im willen, für 10 fl. Kleider mir machen zu laſen. Alciati Emblemata Rote- burgi legi seu potius adspexi. Ausonium Scaligeri habeo antea. Gellium H. Stephani non vidi; sed ne mittas; ich bin kein gelliſt, ein geltiſt möcht ich wol ſein.“ Ex ep. ad G. Speenerum.
³)„Ich bitt auch gantz freundlich, ihr wollet mir den fahlen laſen ſchwartz ferben, doch daß mans nit verbrenne. Was es koſtet, ſchreibt mirz ego supplebo.“ Ex ep. ad Petr. Fabrum Noriberg.—„Porro audio, D. Rectorem offensum esse habitu meo, seu potius tibialibus solummodo: colore inprimis insolenti. De his sciat D. Rector, ea principio, cum emerentur, non fuisse eo colore, quo postea fuere, verum candido, non tamen prorsus candido, sed quasi subcandido(ut ita loquar), ut si quis lineis aut etiam lancis recens lotis utatur per dies aliquot loco pulverulento, ut ita neque candida, neque ullius certi alterius coloris fuco infecta dicere quis possit.(Mercatores vocant lichte oder weiſe Leibfarb, ad differentiam alterius coloris hoc illustrioris et pellu- cidioris. Hac vero ratione colorem mutarunt. Iter faciebamus per locum uliginosum sudibus binis pontium vicem sustinentibus constratum, cumque minus attente procederem, sinistro pede decido et prostratus in humorem ibi collectum provolvor; surgens autem me indignabundus contemplor; et ubicunque inquinata erant tibialia, ibi continuo priorem mutabant colorem.(Sic factum, sic loquor, Deus est testis.) Ne autem variegata haberem tibialia, penitus in aquam ea immitto, ut unum colorem habeant. Cur vero emisti?
*


