Aufsatz 
De Friderico Taubmanno adolescente
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

ease aut adhue in bibliothecis asservari dicit, quamquam nec has nee illas comparandi causa adire potui. Quodsi in iis, quae sequuntur, aut simpliciter nominantur epistolae Taubmanni aut singuli ex üs loci afferuntur, semper eas velim intelligi manu scriptas, de quibus modo exposui, quibusque solis uti mihi licuit.

II. Vita!*) Taubmanni.

Natus est Fridericus Taubmannus*²) a. LXV. saeculi XVI. d. XV. vel, ³) quod magis probabile est, XVI. m. Maj. Wonsesii,*) parvo vico Franconiae superioris, inter Byruthum et Papebergam sito. Parentes habebat pauperes illos quidem, quibus, ut est apud Terentium, ³) opera vita erat; at honestos cos fuisse satisque spectatos, ex eo colligas, quod Marcus pater, qui artem sutoriam exercebat, summum apud cives suos magistratum

it. 6

Friderieo Taubmanno admodum puerulo pater praematura morte abreptus est, et mater novum iniit matrimonium cum vestifico, qui, etsi ipse minime locuples erat, tamen Taubmannum privignum ejusque fratrem ac sororem ²) non neglexit, sed, quantum poterat, et bene aluit et recte educavit. Fridericus, qui scholae publicae erudiendus traditus erat, wemporibus subsccivis aut capras pascebat, aut, ut patris artem mature disceret, suere cogebatur. At vero puer, altius evolans, quum magna facilitate elementa literarum per- cepisset, ut aliam sibi scholam frequentare liceret, a parentibus petit et impetravit. Itaque tertium decimum annum aetatis agens, cum patrimonio, quod triginta numulorum fuisse ipse dicit,*) patre duce ac comite Culmbachium migravit ad Codomannum, scholae latinae, quae ibi erat, rectorem. Apud quem salute data redditaque F ridericus, antequam pater, quid vellet, aperuisset, sarcinam suam confidenter ac quasi numquam rediturus sub scabello aliquo deposuit. Rector autem, quum pauca ex eo quaesiisset, minus pueri scientia, quam ingenii alacritate adeo captus est, ut discipulis suis eum adscribere non dubitaret. Neec fefellit magistrum spes de novo alumno concepta. Is enim tanto ardore, tanto successu literarum studium amplexus est, ut ad hoc unum natus aptusque videretur. Neque ullis impedimentis ab ea via, quam semel ingressus erat, deterritus est. Nam quae res vulgarium hominum animos deprimere ae saepe frangere solent, egestas et miseria, eae Taubmannum potius erexerunt firmioremque reddiderunt. Tanta ille animi fortitudine mala ista non modo toleravit, sed etiam superavit. Saepenumero, quum a parentibus egenis nihil fere victus acciperet, ad benevolentiam civium Culmbachiensium confugere et canendo ante portas panem quaerere cogebatur. Sed quoniamr paucis erat contentus, quumque praeterea

¹) Supervacaneum est, singulos h. I. afferre scriptores, qui de Taubmanno egerunt, quum Ebertus I. I. p. 135 et Oertelius, Taubmanniana etc. München 1831. p. 4 12 satis magnum eorum numerua exhi- beant. Minus diligenter in eadem re versatus est E. M. Oettinger, Bibliographie biographique. Leipsic 1850. 8. v. Taubmann.

*) In epistolis, si quidem perscriptum est nomen, semper legitur Taubmannus, duplicata litera n. Postea plerumque scripsit Taubmanus. Minus recte de hac re Ebertus p. 150.

*) De hac discrepantia cf. Ebert, p. 147.

*) Ipse in Schediasm. p. 353(ed. a. 1610): Wonsesium, quod nec pagum, nec dixeris urbem.

*) Phorm. II, 3, 16.

³) De Fabiano fratre cf. Ebert p. 149. Sororis nomen, quod ignoravit Ebertus, Anna erat. De hac sorore in ep. ad Ge. Kueffnerum:Ergo soror mea jam nupsit? Cui? rustico. Quam probe! Cascus eascam duxit. Di bene vortant!*

) Ebert p. 152.