Aufsatz 
De Friderico Taubmanno adolescente
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

pauca commemorantur, quae equidem id valere existimaverim, ut quae illo tempore literarum scholarumque fuerit conditio, rectius judicemus. Adde, quod et nostrae linguae grammatici in lis, quae germanice scripta sunt, facile reperiant quaedam et ea minime dontsannonda, quae, si visum fuerit, in suum usum convertere possint. ¹)

Nomina virorum, qui has Taubmanni epistolas aut acceperunt, aut in iis eomnmemorantur, omnia afferre aut longum esse aut non necesse videatur. Sunt ea scilicet nimis multa, et, si ab antiquis scriptoribus, qui frequentissime, Romani praesertim, leguntur, discesseris, magnam partem obscura vel ignota. Sed quoniam ex solis nominibus semper aliquid colligi potest, nec quidquam fere, quamvis ipsum per se leve parvique momenti sit, in rebus historicis omnino negligendum est, indicem nominum, quem facile oculis perlustraveris, huie loco subjiciam.*)

Num quaedam ex his epistolis typis jam descriptae sint, valde dubito. Commemorat quidem Morhofius ³) duas amplas epistolarum collectiones et inter viros doctos, quorum in iis reperiri ait epistolas, Taubmannum nominatim affert, sed quid et quantum harum collectionum publicatum sit, pro certo dicere non queo. Atque ex Taubmanni epistolis, si quae forte editae sunt, eas omnes eo tempore scriptas esse verisimile est, quo scriptor jam erat professor Vitebergensis. Idem de iis existimaverim, quas Ebertus*) aut jam vulgatas

¹) Hae epistolae fortasse plura ejusmodi suppeditant, quam Plautus Taubmannianus. Cf. J. et W. Grimm, deutsches Wörterb. Vorr. Neuhochdeutsches Quellenverzeichniss s. v. Taubmann. Ut ex multis pauca afferam:Es ſollen ſich dieſe ereignen und angeben, die uff weltliche ſtend ſich wollen gebrauchen laſen. Cf. Schmeller, Bayer. Wörterb. I. p. 37 et Kehrein, Onomat. Wörterb. Wiesb. 1853. I. p. 486.Ich will für einen jeden pfennig rechenſchaft geben, si opus erit, daß ichs nicht unnützlich hab antworden. Kehrein ib. I, p. 439.Iſt er luſtig, ſo ſchreib er mir ein carmen;ware auch bisweilen nicht luſtig(zum Briefſchreiben). Est igitur his locis luſtig nostrum: aufgelegt. Vide Kehrein s. v. II, p. 899. Eber⸗ hard, Synonym I. p. 158.

²) M. Adamus Francisci; G. Am-Waldus; Alciatus; Artomedes: And. Behemer; Chr. Bigerus; Joach. Camerarius, med. doct.; Canterus; Carolus, Saeri Palatii comes cet.; Joh. Codomannus; Vit. Columbarius*); Christ. Cornbergerus, scholae, quae est Swabachii, rector; Mart. Crusius, Tubing.; G. Demmingerus, Nor.; Joach. Dolavius; Jan. Douza; Janus Eccius; Simon Eisen, J. U. D.; Roch. Etzelius; Henr. Faber; Petr. Faber, xenodochii Noribergensium diaconus; Joh. Fladenstein; Joh. Frauentrutus; Henr. Frejus, depositor Tubing.; Nic. Frischlinus; Andr. Frobenius, J. U. D.; Nic. Grammanus; Jac. Graeterus, pocta l., decanus Halae Suev.; Gruterus; Wenc. Gurkfelder; Joh. Hafnerus; G. Halbmeisterus, Rotenburg.; Val. Hebeisen; Alex. Hegius; Helmbrechtus; Joh. Hertelius, rector; Dav. Hoffmannus, consistor. assessor; Math. Hoff- mannus; Homagius; Conr. Lejus, p. I.; Elias Kueffnerus; Joh. Lauterbachius, p. I.; Chr. Linck; J. Lipsius; Lutherus; Lycosthenes; Meibomius; Melanchchon; P. Melissus; Neander; Franc. Modius; Muretus; Natalis Comes; M. Oertelius; Andr. Pauli; Paullus Pfisterus, Nor.; Alex. Pflugius; Onolzbach; Joh. Puetnerus, J. U. D., consil. Onolzb.; Franc. Raphael, p. l.; E. Reccius; Thom. Rosa; Sadoletus; Scaligerus; Joh. Schlegelius; Schleicherus, patr. Nor.; Conr. Schleupnerus; Hieron. Scotus, comes de Placent.; M. Adamus Schrammius; M. Conr. Schram, rector ad Divi Egidii, Nor.; Petrus Schram; Wonsesius; G. Specknerus; Nic. Statmannus, cancellarius; Jan. Burchardus Statmannus, Nicolai Statmanni filius; H. Stephanus; Stige- lius; Victorinus Streitberg, J. U. D.; Vitus Tettelbachius; Joh. Tetzelius; Conr. Trautnerus; Turnebus; Turneuserus(rectius Thurneisserus); G. Vischerus; Chr. Waldenfels; J. Weidnerus, p. l.; Wielandus; Lud. Wurmius, praes. Culmbach.; Just. Zimmermannus, Biruthinus.

*) Sine dubio cognatus quidam significatur Frid. Taubmanni, qui in epistola ad Cf. Specknerum seribit: Salutabis Vitum etiam illum Columbarium et strenuum meae gentis propagatorem; simile fortasse simili gaudet. Er iſt einfeltig, wie ein ſchaff, et sunt columbae etiam simplices.

¹) Polyhistor. Lit. I. p. 311 et 313.

*) 1. 1. p. 135.