3
continet epistolas, non professoris Taubmanni, sed discipuli et adolescentis, eoque tempore seriptae, quo alumnus erat gymnasii Heilsbrunnensis. Sed quum prima, quantum ex con- jectura judico, scripta sit die XIII. m. Apr. a. 1588, ultima, id quod certum est, Kal. Maj. 2 1592. Taubmannus autem natus sit a. 1565, facillima computatione intelligitur, epistolas illas non a puero esse profectas, immo potius ab adolescente, qui ea jam esset aetate, qua hominum mores ad aliquam certe absolutionem pervenisse videantur.—
ltaque nec ingratum viris doctis et adolescentulis nostris literarum studiosis admodum utile fore existimavi, si harum epistolarum copiam nactus Taubmanni memoriam renovarem atque ostenderem, qualis ille fuisset adolescens. Quoquo autem modo rem egero, viri docti, nisi plane fallor, Eberti librum ²¹) haud indigne suppleri judicabunt, adolescentes vero. quid puer, quamvis humilis tenuisque fuerit natus, ingenio, labore, perseverantia, adde probitate et pietate, praestare ac consequi possit, exemplum habebunt Taubmannum, ut qui omnia incrementa sua sibi debere videatur. ²) Ac primum quidem, quoniam Taub- mannus minus fortasse, juventuti praesertim, notus est, vitam cjus, Eberto potissimum duce, paucis enarrabo, diutius tamen co commorans loco, qui ad scholam Heilsbrunnensem pertinet et qui epistolis illis adhibitis magis illustrari potest; deinde paucas epistolas integras et eas quidem addam, quae ad imaginem Taubmanni recte exprimendam valere posse videbuntur. Priusquam autem rem ipsam aggrediar, de epistolis illis paulo plenius dicendum est.
Totum volumen e sex et trecentis foliis constat. Epistolac, ³) quas continet, numero unt fere ducentac. Quae quidem non aeque facile possunt numerari, propterea quod, qui*⁴) eas collegit atque in unum volumen redigendas compingendasque curavit, parum adhibuit diligentiac. Enimvero nec rationem habuit temporis, quo singulae epistolae scriptae sunt. nec folia, quae unam et eandem epistolam exhibent, semper conjunxit, ut saepius finis epistolae inceptae alio plane loco quaerendus sit et plus semel frustra quaeratur. Quae- cunque enim hujus generis a Taubmanno profecta videbantur, ea nimirum corrasit magis quam collegit. Paucis epistolis additum est: non misi, aut: non reddidi. Omnes fere latine sunt scriptae, atque ita, ut linguam latinam quasi alterum sermonem patrium fuisse appareat. Laborant quidem verbositate quadam phrasiumque, ut ita dicam, exuberantia; sed nihilo- minus et puritatis et elegantiae studiosus fuit scriptor, quamquam haud raro offensioni sunt locutiones quaedam ex usu quotidiano receptae, a quibus vix ullus illius aetatis scriptorum cavere sibi potuit. Saepenumero latinis verbis intermixta sunt germanica, lis potissimum locis, ubi aut jocatur scriptor aut indignatur, aut ubi naturalis sensus, ut verbis utar Quintiliani, erumpit, rarissime autem ideo, quia latina verba vel minus sufficere vel omnino deesse videbantur.
Ac si quaeras, quid ex his epistolis disci queat: Taubmannus— hoc enim primo loco ponendum— imaginem sui ipsius adolescentis egregie delincavit, ut, quemadmodum vita externa, sie ingenium cjus, mores, studia plane ex üs perspici possint.*) Praeterea haud
²) Fr Ad. Ebert, Taubmanns Leben und Verdienſte. Eiſenberg 1814.
*) Vell. Pat. de M. T. Cicerone II, 34, 3.
*) Praeter epistolas aliquot poemata insunt latina et germanica.
* Joh. Theod. Neuerantzius, artis salutaris doctor et B.(beati?) Taubmanni abnepos.
³) Xx*4y„do dνa raoros ris kaurou pugfs yedν τνν εππιοτε Kal for“ Aer zat is d22ou 16ον navros Tderr 16 9os rod podoovrros, 15 o⁴derdε dε obras ³ ινπιιασατ⁸⁷*. Demetr. ε εᷣ⁵ε. 227. Walz. Rhet. graec. IX. p. 98.
1*


