2
accedebat impedimentum, idque non leve sane: in antiquis scriptoribus, Plauto praesertim, eujus verbis dictionibusque frequentissime utitur Taubmannus, ipse nondum satis eram versatus. Itaque fieri non potuit, quin lectio retardaretur multoque lentius, quam vellem, procederet. Nihilo tamen minus, quoniam ejusmodi difficultates habent quiddam, quod animum allectet potius quam deterreat, jam tum epistolas illas, quae in dies magis placerent, ad unam omnes legissem, nisi et loci et animi mutatio causa mihi fuisset, ut opus vix inchoatum non absolverem. Ne multa: reliqui Weilburgum, epistolaeque Taubmanni, quas profectionem parans reddideram, ex eo tempore plane neglectae oblivionique paene datae jacuerunt. Namque et Friedemannus consilium suum postea videbatur abjecisse, et ego, quum in alias disciplinas mihi incumbendum esset, quamvis Taubmannum diligere et amare coepissem, tamen de epistolis ejus vix unquam cogifare potui. Itaque totam illam rem, tam longo intervallo interjecto, fere oblitus eram, quum Jac. Bernaysii¹) de J. J. Scaligero liber ad me missus est. Quo in libro nimirum Taubmanni quoque, ut qui Scaligeri aequalis fuerit, mentio fit, nec verq, ea admodum honorifica. ³) Affert enim Bernaysius acerbissimum Scaligeri de Taubmanno judicium ³) ex Scali geranis secun- dis, quibus profecto non major fides habenda est, quam plerisque aliis anis similibus. ⁴) Mihi quidem, sicubi hoc nomine narratiunculas de quibusvis hominibus collectas compre hendi reperio, nescio quomodo semper in mentem venit vox anus,³) quasi inde haec denominatio ducta vel orta sit. Taubmannus nec sacerdos fuit nec homo fatuus, ut magnus ille Scaliger dixisse fertur, sed vir probus, pius, ingeniosus, doctus, qui, licet nullo modo ceum illo suo detrectatore comparandus sit, tamen non ultimum locum obtinet inter paucos sacculi XVI. et XVII. philologos, qui, ut antiquitatis studiis honos suus integer retineretur, omnibus viribus laborarunt linguaeque latinae barbariam in dies crescentem, quacunque poterant ratione, avertere et propulsare conati sunt.
Atque iniquum illud Scaligeri de Taubmanno dictum quum in memoriam mihi reduxisset illas Taubmanni epistolas, ex Friedemanno filio, qui in paedagogio, quod Dillenburgi est, munere scholastico fungitur, per literas quaesivi, quid illis epistolis post mortem patris factum esset. Is vero paucis diebus post non solum humanissime respondit, verum etiam librum illum Taubmannianum liberaliter ad me transmisit. Quem quum multo accuratius, quam olim, inspexissem, visus est mihi ille quidem non tanti, quanti Friedemannus pater eum esse arbitraretur, attamen lectione et cognitione dignissimus. Sunt enim omnes, quas
¹) Jos. Just. Scaliger. Berl. 1855.
¹) Pag. 66:„Sogar dem ebenfalls in Wittenberg angeſtellten Taubmann ſuchte er(Scaliger) ein wenig unter die Arme zu greifen, ohne übrigens von dieſem luſtigen Erklärer des Plautus viel zu erwarten“
²) Pag. 184:„Taubmann est un fou, un pauyvre prestre, son Plaute ne sera pas grand cas.“„Effigies, quae est in Plauto Taubmanni, est Alexandri Magni, qui se filium dicebat Jovis Ammonis, qui cornutus pingebatur“ rel. Vide ipsa Scaligerana s. v. Taubmann(editio Colon. a. 1695. 8., de qua Bernaysius p. 235.) 3 3
*)„Nemo nescit, quot falsa de hominibus doctis prodita sint in istis Scaligeranis Frid. Creutzer, Frid. Sylburgi Epp. ad P. Melissum. Francof. ad Moen. 1827. p. 11..- Similiter judicat de hoc libro Freytagius I. I. p. 74.— Bayle, Dictionn. historique et critique. Amsterd. 1740. Vol. IV. p. 792. T. Scaligerana:„Ce livre est écrit aveec peu d'exactitude. Bien des choses y sont brouillées pitoyablement.- Vol. II. p. 256. Daurat(Auratus) defenditur a calumniis(médisances) Scaligeri in Sealigeranis sec.— Quam inique, ne dicam maligne, omnino de Germania deque omnibus fere ejus viris doctis Scaliger judicare solitus sit, ex ipsius Bernaysii libro(p. 187 et 194) cognoscas.*
⁵) Anus, genitivus et gen. fem.


