Aufsatz 
De Friderico Taubmanno adolescente
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De Friderico Taubmanno adolescente.

I. Prooemium.

Quum ante hos quinque et viginti annos muneris scholastici candidatus a Friede- manno,*) praeceptore meo, non minus amanter quam honorifice invitatus essem, ut, donec publice magistri provincia ad me deferretur, in paedagogio, quod tune Weilburgi erat. privato suis auspicis linguam graecam et latinam docerem, hujus viri, quippe cui permulta deberem, voluntati et auctoritati eo libentius obsecutus sum, quo magis ipse ab eo in literarum studiis adjuvari provehique posse mihi videbar. Nec ea me fefellit opinio. Vix enim Weilburgi domicilium collocaveram, quum a Friedemanno, qui miram quandam facul- tatem habebat et excitandi et stimulandi, in literarum quasi officinam me non tam ductum, quam raptum fere sensi, ut etiamnunc dupium mihi non sit, quin, si diutius cum tali ac tanto officinatore conjunctus fuissem, ex egregia illa librorum conficiendorum arte ad me quoque aliquantulum pro ingenio meo redundaturum fuerit.

SZed alienum est ab hoc loco omnia enumerare, in quibus Friedemannus tunc mea, quantulacunque erat, opera aut usus est aut uti voluit; hoc vero unum, quod ad rem maxime pertineat, non praetermittendum videtur.

Inter varios, quos quotidie fere miscebamus, sermones quum in Fridericum Taub- mannum aliquando incidissemus, Friedemannus multas habere se dixit hujus viri epistolas, quas, si quem in iis legendis transcribendisque nactus esset adjutorem, typis vulgare vellet; satis enim eas, quae ederentur, dignas videri. Ego, qui jam antea multa de Taubmanno, ſaceto illo poesis professore Vitebergensi, audiissem, ut mihi epistolae illae inspiciendae ac, i non impar essem operi, legendae describendaeque traderentur, illico etiam atque etiam rogavi. Ac protulit Friedemannus volumen satis amplum, forma, quam vocant, octava, quod Vitebergae, nisi fallor, quum ibi rector gymnasii esset, forte fortuna in manus suas devenisse diceret. ö*

Vix autem dixerim, quanta mea aviditas fuerit libri illius accipiendi, quanta celeritas festinatioque inspiciendi ac pervolutandi. Verum enim vero lectionem aggressus, fervorem meum ad rem expediendam parum sufficere, facile intellexi. Sunt enim hae epistolae, id quod primo fere aspectu vidi, non eae, quas misit scriptor, sed prima earum exempla, quae alteris exemplis transcriptis ac missis retinere et asservare voluit. Etiamsi igitur literarum formae et notae, quae, utpote ab una manu profectae, si non eaedem plane, attamen sui similes sunt, haud ita magnam legenti afferant difficultatem; adeo tamen multae insunt cujusvis generis emendationes, liturae, additamenta, verborum trajectiones, ut saepissime, quid singulae notae vocesque sibi velint, quid tota enuntiata significent, quo quidque loco ponendum sit, vix erui posse videatur. ²) Ac ne quid dissimulem, aliud tunc quidem

²) Frid. Traug. Fr., natus anno superioris saec. XCIII. prid. Kal. Apr.; mortuus Idsteinii d. 2. m. Maj.

a. 1853. Cf. Progr. gymn. Weilb. a. 1831. p. 4. Eichhoff, Gesch. d. Weilb. Gymn. Weilb. 1840. p. 179 cet 189. Desideratur adhuc, qui quum vitam Friedemanni uberius enarret, tum fusius exponat, quantopere de scholis praccipue meruerit..

*)Lectio ipsa quantam difficultatem habuerit, nemo credat, nisi qui ipse in ejusmodi negotio versatus fuerit.- Th. Frid. Freytagius, Virorum doctorum Epp. Lips. 1831. praef. p. VIII.

1