Aufsatz 
De oratione in novercam quae Antiphontis fertur dissertatio / von Schmitt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

del er ro εεεαιασιον να vτιιαιν ν raςσ ετατοουνασς τ‿εενναινι το μένντι mνπαανντα εφα indoxoyra vuœ αοᷣœeiuεrςα iνιἀ‿νειςανσ νQ᷑ρσ᷑QΤbGνν ενα ε̈ τπαα̈αα§έσσ ε τ uνατετενν αστννεενυιηο⁴³ένv‿, ενοειεένυνπν ευυαιν πμννQ οσέν εέσαε⁴ν πυπαϊ ρσννισiν v uoveuery, ²) oovrig zal doννσιι ττιατον.

Praeter has tetralogias, quas, ut jam diximus, exemplaria ad discipulos exercendos conscripta habemus, nobis restant orationes εραι τον HO⁵⁶ou et rεl τον ⁷οευνυντοο, quae pro aliis elaboratae et coram judicibus habitae esse videntur.

In oratione autem, qua comprehenditur urνπꝓνοc qœνοιμαιασνεεσα τ⁴ Ʒg urτουι, multa insunt,

quae nos movent, ut cum Spengelio hanc orationem ab Antiphonte abjudicandam esse censeamus, quae se- quentibus demonstrare conabimur.

Priusquam ad singula transeamus, orationis argumentum enarrabo.

Philoneus quidam, qui patri accusatoris erat amicus, in Piraeeo, ut videtur coll.§. 14. 16., vitam agens pellice utebatur. Pater ejus, qui hanc orationem habuisse dicitur, mortua priori uxore ſilio novercam in- duxerat. Quoties Philoneus in urbe versabatur, superius aedium tabulatum habitare solebat. Hic pellicem, qua utebatur, in lupanari constituit prostituere. Qua re cognita noverca pellicem ad se arcessit apperitque ei, se ipsam quoque a marito suo non diligi; se efficere posse, pellex, si ipsi obsecutura sit, ut a Phi- loneo ametur et ipsa a suo marito, dicens vτνsſς uέυeν τοντo edα, ezeivng d'vnnernuc esse(§. 15). Jam ex illa pellice quaerit, num ipsi obsequi velit, quod haec celerrime promisisse videtur. Paulo post Philoneo, ut ii Krydiç in Piraeeo sacra faceret, eundi in Piraeeum necessitas est oblata, qui, quum eodem tempore accusatoris pater Naxum navigare in animo haberet, eum sibi comitem adjunxit atque ut in Piraeeo secum epularetur, invitavit(§. 16). Pellex quoque sacrorum administrandorum et epularum causa eodem secuta est. Postquam in Piraeeum venerunt, uti par erat, ille sacra faciebat. Quibus oblatis pellex secum deliberat, qua ratione potionem venenatam ipsis praeberet, ante epulas, an post. Ipsi deliberanti melius videtur post coenam dare, quod ita praeceptis Clytaemnestrae esset obsecutura(§. 17). Cetera, quae illo in convivio evenerint, accusator commemorare non vult, quum longum sit, sibi enarrare, judicibus audire; se exponere tantum velle, quo modo venenum infusum et immixtum illis libatione defunctis prae- bitum sit. Dapibus amotis libabant diis(§. 18). Pellex Philonei libationes infundens illis vota facientibus atque deos rogantibus immiscebat venenum et Philonei poculo portionem veneni multo spissiorem ingerebat,

ut hic e vestigio exspiraret, pater accusatoris autem in valetudinem incideret, quae eum die vigesimo sustulit(§. 19. 20).

Jam commentationem hanc ita instituemus, ut ad hasce quaestiones respondeamus, quibus negatis hanc orationem Antiphonti abjudicandam esse apparebit. Primum quaeritur, num haec oratio ab Antiphonte scripta sit alii, qui coram judicibus diceret, deinde, num Antipho hanc orationem in juvenum usum composuerit, guam discipuli ediscerent et declamarent, an ut ipse coram discipulis in scholae umbra diceret?