Aufsatz 
Eine historische Abhandlung [De moribus veterum Britannorum] / vom ... Bernhard Schmidt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

Dio Cassius denique, si Caesar et Tacitus rem dubiam relinquerent, dubitare nos vetat, quum in ejus libro) scriptum videamus equites cum equitibus congressos esse, sagittarios Romanorum cum curribus barbarorum.

Ipsam pugnam essedariam ita describit Caesar: ²)Primo per omnes partes perequitant et tela conjiciunt atque terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et quum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque ita currus collocant, ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu quotidiano et exercitatione efficiunt, ut in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in jugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint. Ad eos Romanorum pedites propter gravitatem armorum minus apti erant, quod insequi cedentes non poterant; equites autem magno cum periculo dimicabant, propterea quod illi etiam consulto plerumque cedebant; et quum paulum ab legionibus hostes removerant, ex essedis desiliebant et pedibus dispari proelio contendebant. Equestris autem proelii ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat. Accedebat hoc, ut nunquam conferti, sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent atque alios alii deinceps exciperent integrique et recentes defatigatis succederent.

Quantumcunque vero essedarii praestabant in proeliis, robur erat in peditibus,²) equitibus minus valebant, quum equi celeres quidem, sed parvi essent ac minus validi.*)

Mulieres plerumque cum liberis, ut pecora omniaque sua, quae moveri poterant, in tuta loca conferebant; 5) interdum autem plaustris impositas cas in pugnas secum trahebant, ut testes essent victoriae et impedirent fugam.W) Praeterea autem animos pugnantium inflammare solebant druides preces diras sublatis ad coelum manibus fundentes et feminae in modum Furiarum veste ferali indutae crinibus dejectis faces viris praeferentes.*)

Priusquam in pugnas proficiscerentur, corpora, ut horribiliorem hostibus praeberent adspectum, vitro inficiebant, de qua re supra dictum est, et ipsas pugnas conserentes cantica cantabant minacia aut dissonis clamoribus hostes terrere studebant,) qui mos communis fuit fere omnium, qui bella gesscrunt, populorum.

¹) p. 1010.

2) b. g. 4, 33; 5, 16.

³) Agr. 12.

) Dio p. 1280.

) Tac. Agr. 27.

⁶6) Tac. Ann. 14, 34.

) Tac. Ann. 14, 30; Diod. 15, 31; Athen. 6, 246. Quum tres fuerint ordines druidum, bardi maxime hac in re intellegendi sunt, qui laudes fortium ac nobilium virorum et res memoria dignas carminibus praedi-

cantes posteris tradiderunt. De druidibus, quum eorum institutiones et omnino res sacrae longiorem postulent quaestionem, hoc loco non videbatur disserendum, sed ea res alteri datae occasioni reservanda esse.

*) Dio p. 1010.