Aufsatz 
Eine historische Abhandlung [De moribus veterum Britannorum] / vom ... Bernhard Schmidt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

Quae praeterea ad pugnas conserendas et bella gerenda pertinent, de iis pauca sunt dicenda. Ut ceteri populi, qui crebra bella gesserunt, ita Britanni omnia, quae natura praebebat, in suam rem convertebant. Quum continua fere bella intercessissent inter diversas Britannorum nationes, magna cum fiducia virium suarum Romanis se opponere audebant, qui jam totum fere orbem terrarum in potestatem suam redegerant artemque et bella gerendi et pugnas conserendi magis quam ullus alius populus noverant. Eorum, quae natura praebebat, impedimentorum praecipua erant flumina et silvae. Atque fluminum quidem ripas non modo sudibus praeacutis praefixis muniebaut, sed etiam in ipsis fluminibus sudes, quae, ne ab hostibus conspicerentur, ex aqua non exstabant, defigebant, ut hostes prohiberent, quominus flumina transirent; ¹ silvas vero succisis arboribus ita obstruebant et muniebant, ut nisi cum summa difficultate hostes penetrare non possent. ²) Hostes quocunque modo poterant in insidias eliciebant, ita ut etiamsi e pugna in aperto loco commissa inferiores discessissent, victos se non putarent, sed hostes, qui victores sibi esse vide- rentur, ad insequendum pellicientes in insidias inducerent, ³) quo saepe factum est, ut e victis victores, e victoribus victi evaderent. Ita libertati studuerunt, ut, etiamsi pluribus proeliis victi- essent, non facile de salute desperarent, sed exspectarent tantum tempora magis opportuna, ut Caesar) narrat damna aestatis hibernis eventibus pensare se posse eos speravisse. De illis igitur ea possumus dicere, quae de posteris eorum, Walliae incolis, Giraldus(de illaudab. Walliae 3) dixit:gens quoniam nec fame nec frigore gravata nec Martio labore fatigata nec casibus adversis ad desperationem data, sed post lapsum statim resurgere promta bellique discrimina denno subire parata, sicut proelio facile sic bello difficile vinci solet.

Tantum libertatis amorem Britannis inesse neque facile prorsus eos posse subigi Caesar adeo intellexit, ut ex insula decederet obsides quidem a victis nationibus datos in continentem secum ducens, non autem ignorans vectigal impositum nunquam ab iis pensum iri.

Ubi spes rebellandi ac libertatis tuendae vel recuperandae ademta erat, impigre imperata faciebant et vectigalia pendebant; simulatque vero animadverterunt, vires imperii Romani deficere, libertatis jam per longum temporis spatium amissae haud immemores jugum exosum excutere non dubitaverunt, ut non minus liberi essent, quam prioribus temporibus majores ipsorum fuerant.

¹) Caes. b. g. 5, 18.Earum sudium vestigia, scribit Beda(Tlist. eccles. 1, 2.),ibidem usque hodie visuntur et videtur inspectantibus, quod singulae earum ad modum humani femoris grossae et circumfusae plumbo immobiliter haereant in profundum fluminis infixae.

²) Caes. b. g. 5, 9.

³) Dio p. 1281. ) Caes. b. g. 4, 30.