Aufsatz 
Eine historische Abhandlung [De moribus veterum Britannorum] / vom ... Bernhard Schmidt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

sum, nihil in omnibus hisce commentariis Caesarem de falcatis curribus Gallorum vel Britannorum dicere. Unde omnino verum credo, quod olim Asinius Pollio dicere solitus, Caesarem multa mutaturum fuisse, si diutius vixisset. Jmprimis cum disertim apud Frontinum 2, 3 Strategem. legam: C. Caesar Gallorum falcatas quadrigas eadem ratione palis defixis excepit inhibuitque. Haec autem ex Ephemeridibus Caesaris hausta vix ambigo. Haec dixit Vossius; equidem non crediderim Caesarem, si re vera in iis pugnis, quas cum Britannis conseruit et accuratissime descripsit, currus falcatos vidisset, eam rem tacuisse, quippe quum victorias de Britannis reportatas currus falcati, qui maxima pericula hostibus parabant, illustriores reddidissent. Quae res ad gloriam suam augendam pertinerent, non facile credemus Caesarem ita eas neglexisse, ut omnino earum non faceret mentionem in commentariis. Mela autem, cujus verba omnino non satis perspicua sunt, non recte currus falcatos dixisse videtur covinos. Nam ubi Tacitus ¹) covinarios commemorat, sine ulla dubitatione essedarios significat; descriptio enim pugnarum cum Caesare mirum in modum congruit, neque ullo loco Tacitus, ut Caesar, curruum falcatorum fecit mentionem.

Fuerunt qui contenderent equitatu omnino caruisse Britannos, quae sententia non recta esse videtur. Namque etiamsi Melae testimonium neglegimus, et Caesar et Dio et Tacitus testantur etiam equitatu Britannos dimicavisse. Atque Caesarem quidem, ubi pugnas cum Britannis commissas descripsit, non mirum est eam rem, quae ipsi nova ac periculosissima erat, diligentius copiosiusque depinxisse, praesertim quum plerumque in pugnis Britanni usi sint essedariis.2) Si locos, quibus Caesar essedariorum et equitum mentionem fecit, comparamus, non eosdem fuisse apparet equites et essedarios. Ut concedamus b. g. 4. 24 verbapraemisso equitatu et essedariis et 5, 9equi- tatu atque essedis et 5, 15equites hostium essedariique ita posse intellegi, ut libera verborum structura usum esse Caesarem statuamus pro equitibus essedariis, alius locus(4, 32) in dubio rem non relinquit. Quum enim ibi dicatsimul equitatu et essedariis circumdederaut, vox simul perspicue demonstrat, essedarios non eosdem fuisse atque equites. Et 4, 34, ubi legimusmagna multitudine peditatus equitatusque coacto, si voce equitatus intellegi voluisset essedarios, diserte hoc dixisset. Neque repugnat nostrae sententiae, quod 5, 19 Cassivellaunum legimus essedarios tantum retinuisse: viderat his plurimum se contra Romanos valere in ea dimicandi ratione, quam omni spe victoriae in apertis pugnis reportandae deposita sibi proposuerat.

Ubi Tacitus ³) dicitin pedite robur, quaedam nationes et curru proeliantur, voxquaedam indicat plerasque nationes non usas fuisse curribus; apud eas vero pedites tantum dimicavisse, equitatum defuisse, vix credibile videtur esse. Atque etiamsi Tacitus, ut Caesar essedarios dicit perequitare, ²) covinarios i. e. essedarios equites nominat(non mutandus est ille locus, ut legatur covinarius et eques,) tamen alio loco, ²⁴) ubi legimusBritannorum copiae passim per catervas et turmas exsultabant, equites videntur significari, quum infra(c. 37) scripseriteques protentis hastis perfringit, quod obvium et validum erat: si covinariorum illae turmae fuissent, ad aciem hostium perrumpendam non opus erat hastas protendere.

¹) Agr. 35.

2) Caes. b. g. 4, 24. ²) Agric. 12.

4) Ann. 14, 34.